Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM I. PHYSICUM 265 est hoc sane, in calamitatibus Comitatus censendum, quod sive diffugientium nivium, sive imbrium aestivorum aquis, facile, atque ultra modum invalescant, fluitantes pas­sim amniculi, et ubi ripas supergressi sunt, regionem depressam offundant, mireque corrumpant. §.IV. Fontium potatu liquidorum, neque modus, neque numerus. Praecipui sunt acidi, qui­bus exundat regio. In his, Tarcsaiensis, Germanice Tartzendorffensis, Hungaris Tarcsa, non tam1 adprobatione2 gustus, quam efficacitate medica excellit; quippe qui, igne cale­factus, balnea praestat saluberrima, et corporibus aegris accommodatissima.3 Puteus est loco depresso, haustus haud profundioris, quam, qui manu prehendi queat. Aquae color albicat, saporis acris, et grave quiddam, ac fere sulphurosum exhalantis. Bibi tamen po­test sine molestia,4 licet haud aequali profectu [p. 8.] omnium. Qui ex pectore laborant, tussiunt hausta aquae: praesertim, si vino misceant. Quod lavantium ibidem, singulare est, sive recreandi semet, sive valetudinem cuiusvis explorandi, exercitium. Confluunt enim multi, cum sunt lavationis tempora, non ex vicina tantum; sed e longinquioribus etiam oris, valetudinis curandae gratia. Aedicula est ad fontem, in quam deductae cana­libus ligneis aquae, aheno concalescunt, ad dispensanda, singulis alveis,5 balnea, qui or­dine dispositi cuilibet quantovis pretio adparantur. Aquarum virtus, pectoris praecipue valetudine discernitur. Qui eodem firmi sunt, reliquas corporis noxas,6 eleganter dilu­unt; aegrius contra habent, qui difficulter anhelitum trahunt: aqua pectus praefocante. Convalescentium autem iudicium, languore quodam, artus post balneum occupante in­notescit. Itaque communis sors lavantium ea est, ut reduces, dum valetudine confirmen­tur, varias lassitudines, torporemque corporis totius persentiscant. Tametsi vero, adpa- rata sic, ex fonte hoc Tarcsiensi, balnea, variis morborum generibus edomandis pulchre sufficiunt; tamen praecipua eorum efficacitas est, in depellendis articularibus,7 podagri­cis, chiragricisque8 doloribus, si tunc adhibeantur, ubi primi morborum insultus remi­serunt. Quod sane multos sua ipsorum experientia condocuit. Nomen fons a vico Tarcsa habet; tametsi a Pinkafelda, non longe illic disiuncta, et Pinkafeldensis vocetur. II. Haud longe hinc distant in meridiem aquae acidae Goberlingenses, gustus paulo me­lioris; sed balneis inusitatae. Scatent loco campestri, ad vicum Goberling prope Szalonok oppidum, cuius quidem incolis liberaliter potum administrant. Nec minoris usus sunt, aquae, <quae>9 in finibus provin[p. 9.]ciae Szaladiensis, et Styriae occurrunt. Petancensis uber est; sed sapidior Petrocensis. Szudicensium autem durior: quippe, quod gravius quodpiam sulphur, bitumine foetidum egurgitat. §.v. Regionis ea positio, quae ad orientem vergit, coelo, auraque fruitur mitiore; sed quae ab occasu, et septemtrione iniuriae ingruunt, situ vix montium silvarumque obtectu 1 corr. ex tamen 2 corr. ex approbatione 3 corr. ex accomodatissima 4 corn ex molesti 5 corn ex f vannis 6 corr. ex nexas 7 corr. ex artriticis 8 corr. ex chiracisque 9 add. a nobis Fontes acidi. Soli, ac coeli ingenium:

Next

/
Oldalképek
Tartalom