Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

264 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS aluntferas, et arbores glandiferas. Fluvii praecipui: Rabus: Lapinca: Pinkva: Gtinczia: Rivuli alii. V. Nec praetereunda silva Paniciensis est, et si enim magnitudine praecedentes haud exaequat, tamen utilitate contendi cum iis potest; ob ferarum imprimis frequentiam, ob quam vivarium dici possit, natura instructum. Est et silva ea memoranda omnino, quae pene vicum Füsztö exporrigi incipit, atque iuxta fluvium Gyöngyös ad fines usque Comitatus, vasta satis amplitudine, diffunditur, dum Semproniensi agro, ad vicum Goar se insinuet. Silva, si quae alia, multarum utilitatum: nam et glande, cum favit coelum, luxuriat, et arbores educat, contignandis aedibus perquam commodas. His merito accen- sueris Köszögienses, Rohonczienses, Szalonakienses, Borostyanienses, Alhoienses, Balfoienses, Orienses, Vörösvárienses, reliquae, longo utique procursu, connexae. Szent-Gothardienses item, Ivanczienses, Radoczienses, Jakienses, partim multa1 ubereque quercu, partim pine­tis, quasi ex industria consitae. Ergo, inexhaustae lignationis est terrenum huias, atque ob vasta haec, et glandifera querceta, proventu porcorum inprimis utile, [p. 6.] §. III. Fluvios quod attinet, frequentibus iis, atque uberibus, regio interluitur. Horum praeci­puos meminisse iuverit. Et I. Arabonem quidem alibi descripsimus, quem hic Rabum vocabimus. Invehitur in Comitatum, ex Styria, primoque omnium Fanum D. Gothardi adluit. Inde per campos vagatus, loco Csereinek se insinuat, acceptoque illic in societatem Lapinka amne, recta orientem versus ad vicum Csákány fertur. Atque ubi hic accessione rivuli2 cuiusdam au­ctus est, cursum ad Körmöndum tenet. Multum illic, profluente Pinkva increscit, atque maiori iam aquarum mole tumens versus Vasvár devolvitur; vixque Ikervár praeterlapsus est, quum vicissim Güntzia, Hungaris Gyöngyös, intra alveum accepta, Sárvár2, penitus adluit. Tum perpetua silva medius, medium quoque Comitatum interluens, in agrum Semproniensem exspatiatur. II. Lapinca, ex Styriae montibus deiectus, modicum, a primis fontibus flumen est; sed ubi invaluit, persaevum. Locupletatur enim compluribus rivis, ut molis perenne agendis sufficiat. Ergo subinde grandior factus, piscosiorque, ubi ad Csereinek venit, in Rabum illabitur. III. Pinkva, ex montibus Austriae delapsus, nomen Pinkafeldae1 tribuit. Inde ad orien­tem solem conversus, varios Comitatus vicos interfluit, actisque hinc et illinc molis fru­mentariis, quibus maxime accolis utilis est, situato vario alveo affluens, ad Körmöndum Rabo se intimat, [p. 7.] IV. Güntzia, Hungaris Gyöngyös, accedit ex finibus Austriae, atque in regionem Castriferrei ad vicum Steinbach illapsus. Civitati Köszög, quam adlambit, Germanicum nomen Gintz communicat. Qua sui fontis aquis venit, exilis vadosusque est, neque, nisi ubi Sabariam adtigit, exuberans. Inde digressus, saepe improviso imbre eousque intume­scit, ut se ipsum non capiat. Ad oppidum Sárvár, Arabonem, ex se aquarum, et piscium divitem locupletat. V. Rivulorum reliquos, qui partim perpetuis scaturiginibus demanant, partim torren­tium ritu temporariis aquis turgescunt, hinc atque illinc nominandi erit locus. Nam 1 corr. ex multae 2 corr. ex rivali 3 malim Sárváram 4 corr. ex Pinkafelde

Next

/
Oldalképek
Tartalom