Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM I. PHYSICUM 263 III. Montium reliquos pari velle designare diligentia, hoc vero esset, laborem sibi con­sciscere propemodum inexsuperabilem. Quia enim qua Austriae, atque Styriae adfinis est, regio montibus horret,1 quercu partim, partim pino incretis. Vix fere vicus est, qui non montem habeat sibi vicinum, cognominemque. Universim ergo pro situum ratione suis nominibus exstantiores omnes recensebimus. In his autem praecipui sunt: Lenkenses, Ginsienses, et inter hos ille, quem vetustae arcis Ginsiensis rudus Ovár dictum, insi­gnem2 facit hodieque. His accenseas, qui supra vicum Szerdahely adsurgit, et partim aede sacra, B. Vito dedicata, partim Eremo nobilitatus est. Excipiunt hunc Bosokiensis, O Hodasiensis, atque inter hos Rohoncziensis, in cuius valle perennis idemque ubertatis exi­miae fons scatet, qui vetere Romanorum adpellatione hodieque Fons Dianae dicitur: for­te quod venatus instituentibus, quorum praeses Diana fuit, aquis opportunitatem3 prae­buit, ac derivatum omnino per subterraneos aquae [p. 4.] ductus fuisse Sabariam usque satis produnt rudera, quae eo tractu, qui a fonte ad coloniam illam Romanorum vergit, passim adhuc fortuito refodiuntur. Vicini hinc prominent: Rupotiensis, Szalonakiensis, Borostyaniensis, quorum valles in occidentem depressae, per fluvios, quos et t<tempo- rarios>4 effundunt, et perpetuos, Austriam, atque Styriam ab Hungária disterminant. Non longe ab his est in medio planitiei,5 et ea quidem regione, qua Pinkva amnis fer­tur, surrectus, mons, cui a ferro nomen, Vas-Hegy, Keresztensi alteri, commissus. Hos demum Cse'teniensis, et Monyorókerekiensis continuatis iugis, dorsisque, excipiunt. Neque longius hinc absunt, montes Német-Ujvarienses, quos inter, imprimis capita efferunt, Lanczal, Szent Miklós, et Szent Kút: praecipuae6 singuli sive ad lignationem, sive ad ve­natus opportunitatis. Vicini his adsederunt: Szent Gothardienses, et connexi illis Felső- Lendvenses, Dobraienses, atque ultra hos montes S. Benedicti, Petroczienses, Bokratzienses, et insignis terrarum ille tractus, cui nomen a montoso habitu Hegy-Hát, id est, montium dorsa, enatum. Haec de montibus. IV. Montium haec dorsa, iugaque silvarum, saltuosa partim, partim nemorosa spatia, quae passim distinguunt regionem, omnia ea commoditate aemulari posse videntur, quae montosarum positionum est propria. Nam is Comitatus habitus, ut qua montes mitescunt, et regio in planitiem exporrigitur, frequentes silvae, et fructuosae eae vicis intermittantur, et aliae aliis longius, latiusque diffunduntur. In his Farkas Erdő meretur commemorari, a luporum8 forte lustris, quos familiares istis sitibus fuisse oportuit, sic dicta: idem enim significat, quod Latinis est, Luporum Silva. Vasta ea est, et passim ita opaca, ut omnis generis feris lustra, immo vivaria possit praebere. Cum enim e regione vici [p. 5.] Rum, et vineae Kdm iuxta profluentem Rabum, iniit, longo procursu, usque ad Kemenyes, in latitudinem vero, ad vicos Miske, et Ge'rcze diffunditur. Est vero Kemenyes, silvarum altera, quae hac ora, famam meretur, quae ubi a Simonyi vico increscere coepit, ad Rabum amnem, milliaria duo lata, pertingit; cum contra ad fluvium usque Marczal tria milliaria longa procurrat. Vicis passim insidetur, sterilis quidem agri, sed fructuosi tamen, ob saginam porcorum, quam anno glandi amico, et copiosam praebet, et mul­tae utilitatis.9 Totus hic silvarum tractus, et qui huic insunt vici, Kemenyes Alya dicitur. 1 corr. ex höret 2 corr. ex insigne 3 corr. ex oportunitatem 4 spatium hic a copista relictum est, fortasse quia in ms. originali quid hic scriptum esset, legere non potuit; quod ita a nobis est suppletum. Cf. infra in p. 264. temporariis aquis turgescunt 5 corr. ex planitie 6 corr. ex praecipue 7 corr. ex sylvae 8 corr. ex lupporum 9 corr. ex vilitatis reliqui montes: silvae1 vastissimae:

Next

/
Oldalképek
Tartalom