Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

262 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS Situs: mons praecipuus Sághegye: Deinde obliqua, in orientem, et septentrionem latera vertit; altero Semproniensem, al­tero Szaladiensem, et Veszprémiensem regiones spectans: tum inflexu modico versus Iauriniensem incurvatus, iterum se in angulum cuneat, triquetrus, et triangulo maxime similis, in longitudine milliarium plus minus quatuordecim extenditur. Si Nitriensem, et Zempliniensem excipias, Comitatuum Hungáriáé facile vastissimus est. [p. 2.] §. II. Pars ea Comitatus, quae Austriae, Styriaeque collimitanea est, editiori terrae situ, atque montibus distinguitur. I. 1 Certe provinciam Semproniensem, qua haec Köszögio committitur, erectior mons se­parat, qui inde fronte in meridiem conversa, primum in Austriam insinuat, et maiore eius parte, ad dextram exclusa, trahit perpetua latera, donec per Styriam longo immis­sus limite in eam oram, quam fluvius Arabo secat, pertingat. Ibi fractus, post depressam vallem, iterum se erigit, atque sparsis hinc, et illinc perpetuis collibus varia iuga in re­gionem Szaladiensem, iterumque in Styriacam transmittit. Radices eius, agri frumentarii occupant, vineae latera vestiunt; fastigium altis, et opacis arboribus obsitum est. II. Elegans imprimis est mons, et non Comitatus modo; sed totius etiam citerioris regio­nis praecipuus, quem Incolae Ság-Hegye nominant. Nempe ex planitie, nullis impedita clivis adtollitur, ea altitudine, ut in cacumen adscendentibus, integram fere Pannoniam Superiorem tanquam theatrum spectandam sistat, nec facile repereris, qui eidem sive positionis, sive adspectus, qua est, comparari omnino possit. Ima montis, vitibus sunt consita; media arboribus, cacumen in perlibratam planitiem subsidet, graminis ita foe- cundam, ut si annus faverit, plaustra foeni plus minus quindecim reddat, eo tamen la­tere, quo Veszpremiensem respicit provinciam, saxosus nimium est, et1 praealtis rupi­bus asper. Ceterum mons ipse, sic satis spatiosus est, atque spectantibus eminus omni sua parte sibi ipsi aequalis, ut non a natura factum, sed gigantea quadam arte, robore- ve positum existimares. Illud ad opportunitatem venustissimi montis accolae deside­rant, quod siticuloso sit habitu, careatque perenni scaturiginum latice, magno vineatica­rum operarum incommodo.2 Summitatem montis, quam in calvitiem herbidam expor- [p. 3.]rigi diximus, muro incinctam olim fuisse passim exstantia rudera sunt indicio; sed arcis, quae isthic aliquando sedisset, nec vola, nec vestigium superat, tametsi plebis ser­monibus vulgatum sit, Bélám IV. vasti cuiusdam castri, post Tartarorum decessum, fun­damenta isthic coepisse iacere, ut perfugio esset accolis, si quid ab sanguinolentissimo hoste periculi3 ingruerit denuo, quam tamen molitionem migraverit, quando procedente iam opere, experimento didicit, tsiticulosiorem <esse> montem, petroso intus ingeniof,4 quam ut puteus in eo cavari possit aquarum perennium, et multitudini suffecturarum. Atque sunt omnino in montis cacumine profundi cuiusdam, ac per vivam petram de­pressi putei vestigia, quae vulgi narrationem illam videntur adfirmare. 1 corr. ex ex 2 corr. ex incomodo 3 corr. ex. pericoli 4 siticulosiorem... ingenio corr. ex siticulosiore monte petroso intus ingeniose a nobis, quia hic textus maximopere vitiosus visus est nobis. ' Notas „IV0" ante numeros positas, quasfrustra in voluminibus Notitiae expressis, aut in mss. Belii aliis requiras, delere nobis visum est, cum haud dubitamus, quin eae a copista sint additae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom