Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMB. IV. DE DITIONIB. SECT. II. DITIONES VARIORUM 233 „Venerabilis ac Religiose Vir, Pater et Domine plurimum honorande; pronam ad quae­vis beneplacita voluntatem. Quia nos divina inspirante almi pneumatis gratia, nostra in civitate cultum divinum augmentare satagentes; tum propter salutem animarum no­strarum; tum propter gloriosum Ordinem S. Pauli primi Eremitae, ad quem amorem gerimus singularem, eundem augmentare volentes, divina suffragante gratia et clemen­tia; ita ut spes nostra ad altissimum dirigatur, salusque animarum attentius procuretur. Hinc est quod nos capellam S. Wolffgangi circa Wondorf1 sitam, vestro iungere volumus Ordini, ut Fratres annotati ibidem coenobium erigant, et ad fabricam illius manus im­mittant: ad quam quidem erectionem et fundationem, unusquisque de bonis sibi a Deo collatis possibiliter manus porriget adiutrices, ita ut inceptum opus Deo cooperante glo­riosius erigi,2 et restaurari3 iidem Fratres queant; ipsisque curiam unam perpetuo iure4 liberam, una cum pomario, tribus vineis, certis censibus et reditibus,5 contulimus, ut Fratres ibidem, illo ex beneficio, omnipotenti Deo, quietius servire, salutemque ipso­rum animarum, et nostrarum procurare valeant. Rogamus itaque Paternitatem vestram magnopere, atque hortamur, quatenus Paternitas vestra ad huiuscemodi fundationem, ut praemittitur, patris miseri[p. 165.]cordiarum intuitu, Fratres duos vel tres, pro per­cipiendo et consequendo illo, sine ulla procrastinatione huc ad residentiam mittere ve­litis; erunt enim nobis grati et accepti, quod tandem fideliter studebimus obsecundare. Datum Sopronit, feria quarta proxima post festum S. Erhardi. Anno Domini 1481.” Inscribebantur litterae Valentino Szegindets, qui tunc generalem ordinis praefecturam, administrabat. Is vero, nil quidquam cunctatus, et beneficium Semproniensium gratus accepit, et Fratres, qui eremum excolerent, alacriter submisit. Ratum habuit novum in­stitutum, Urbanus, Iauriensium pontifex: quemadmodum testantur litterae, quas anno MCCCCLXXXIII. die S. Paullo primo eremitae, sacro, edidit. Diutius adhaesere incre­menta coenobii; sive bellum6 ea, quod Austriae tunc inferebat Matthias Corvinus; sive calamitates aliae, sufffaminaverunt. Annales sic habent:' Per longum annorum decursum, humili structura content ab atur, quousque industria Reverendissimi P. Nicolai Stasseuski, supremi ordinis coenobiarchae, in eos quod hodie cernimus, parietes successit; cuius etiam arbi­trio factum, ut non nisi educandae iuventuti1 religiosae deinceps spirituale Athenaeum foret. Ecclesia illi annexa, a Domino Udalrico Barone a Graveneg erecta; eodemque anno ab illu­strissimo Prospero de Caffarellis, Episcopo Ausculanof et Nuntio Xixti IV. per Germaniam et Hungáriám, Apostolico, variis indulgentiis, feriis praecipue, secundae Paschatis, Trinitatis, et Natae Reginae Angelorum, dotata est, quibus lucran[p. 166]dis frequentia hominum, e finitimis excitata locis, magno pietatis spectaculo concurrit. Hi ergo erant, quorum opibus curaque, invaluit coenobium. Ceteroquin, excitandi eius occasionem, ad hunc modum Annales memorant:11 Oratorium antea fuisse, per quendam Deo devotum Eremitam, S. Wolffgangi9 meritis dedicatum, littera Nicolai V. Pontificis Maximi ad Episcopum Gurcensem transmissa insinuat, cui idem Pontifex ad instantiam 1 Eggerer 1663. p. 249. Wondorjf 2 sic et in Eggerer 1663.1. c. 3 sic et in Eggerer 1663.1. c. 4 Eg- gerer 1663.1. c .jure 5 Eggerer 1663.1. c. redditibus 6 corr. ex belli 7 Eggerer 1663. p. 250.juventuti 8 Eggerer 1663.1. c.Asculano 9 Eggerer 1663. p. 250. Wofgangi 1 Vide Eggerer 1663. pp. 249-250. " Vide Eggerer 1663./). 250.

Next

/
Oldalképek
Tartalom