Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
234 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS Friderici Rom. Imp. facultatem locandi Portatilis, pro divinis mysteriis peragendis fabrica tandem absoluta etiam consecrandi Oratorii licentiam attribuit. Confici1 hinc potest, tum coepisse institutum, cum toti huic orae Fridericus Caesar dominaretur. Positum coenobii, et quas habet opportunitates reliquas, annales iidem descripserunt.' Situm est, inquiunt, monasterium istud distantia horae mediae ab urbe regia Soproniensi, in promontorio vitifero; cuius radici possessio suburbana Wondorff- adiacet: ab oriente hortum, a meridie, submontana cellaria, et vineas domesticas; ab occidente allodium, non inelegans; ab aquilone campospatentissimos exhibet. En amoenissimum2 Tpqpov.3 Cellaria, in montem vitiferum depressa, locum fecere proverbio: Monachos Wohndorff enses, loco eodem, gemino vini proventu esse divites. Scilicet: inferne altero, in cella, altero superne, in vinea. Atque ista Semproniensium ditio fuit, quam ita administrant magistratus, ut singulis vicis, praesint singuli senatores. Et Consul quidem, res Agendorffensium [p. 167.] moderatur, Klingenbach ensium contra Iudex, reliquos, ii ex senatu administrant, qui sunt auctoritate valentiores. Hi a suis, Graffen, sive Comites, tamquam honoris vocabulo, nuncupantur. Itaque non consulunt modo clientibus, si res sit dubia; sed etiam discutiunt caussas graviores, magnam in eo aequamque laudem reponentes, si quam laudatissime, eo munere, queant defungi. Haec de Comitatu Semproniensi, scribere potuimus; elaboratiora dent alii, quibus forte in cogenda rerum notitia, Minerva magis fuerit propitia. TABULA ITINERARIA COMITATUS SEMPRONIENSIS I. In Comitatum Posoniensem Sempronio, Gschiesch,--------------------------------------------------------------- mill. 2. in de pone Fekete Város sive Purbach, Széleskutum, seu Breitenbrunn.-----------mill. 2. Hi nc Gátam-------------------------------------------------------------------------------------mill. 2. ubi traiecto fluvio Laita, per Köptsény Posonium-------------------------------------mill. 2. II . In Comitatum Mosoniensem Széleskúto, Nisiderum--------------------------------------------------------------------------mill. 1. Fél-Torony, Czorndorffum, Strass Somarain, Altenburgum----------------------mill. 3. III. In Comitatum Iauriensem. 1.) Sempronio Altenburgensi itinere, Mosonium, Hochstrass, Abda, ubi traiicitur Rábcza, laurinum------------------------------------------------------------------------mill. 12. [p. 168.] 1 malim coniici, licet nec confici plane erroneum; atque Belius sua manu confici scribit. Vide ms. F f. -/(?. 2 sic 3 corr. ex Epepov I Vide Eggerer 1663.^. 249. II Hic verba nonnulla („hodie Lutheri veneno infecta") haud sine causa a Belio omissa. Cf. Eggerer 1663. p. 24c).