Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
232 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS praecipue circa Rustum, et Neosidlensem* 1 lacum, in arenoso loco, provenientia, inter quae prae[p. 162ijcellunt2 Aurimontana, die Goldberger. 5. ) Klingenbach, milliari Sempronio, itinere Vindobonensi, dissidet, acclivi terrae positione, atque frumento potius, quam gignendo vino, habili. Vicus laxus est, et frequens, cui rivus, quo subluitur, nomen communicavit. Croaticus et hic sermo, Germanicum nimis adulterat. 6. ) Loipersbach, alii Leopoldsbach malunt nominare. Sedet, in occasum, loco, ad radices montis Austriaci, retruso atque abdito, ob cuius perpetuas iniurias, vitis haud proficit, frumento interim laetius convalescente. Medium, rivus interluit, minutis pisciculis, quos fundulos vocant, amicissimus. Plurimi enim hinc Sempronium adferuntur; idque praecipuum incolarum donum est, quod, magistratus salutaturi, adferunt. Lingua Germanica utuntur; moribus autem sibi peculiaribus. 7. ) Agendorff, propius ad urbem accedit sub eiusdem montis radicibus. Aedificiorum multitudine, Loipersbacho antecedit; sed fertilitate terrae, eidem fere similis est. Corus, qui a Caetio monte irruit, viti nimis iniurius est, facitque, ut vinum cogatur austerius, quam pro laude agri Semproniensis. Fructus arborum, melius proficiunt. Pruna certe, liberalis sunt incrementi, saporisque grati. Est et frumenti seges, multae laudis, ob grani singularem praestantiam. Incolae Germanice loquuntur. 8. ) Wohndorff melius quam Wandorjf, pessime Bondorjf, nuncupatur. Amoenus est locus, hinc apertis campis, illinc montium [p. 163.] pulchre se allevantium, lateribus incinctus. Urbi proxime adiacet, eoque varios aditus aperit, nunc inter opaca nemora, nunc per vineas transeunte itinere. Iucundissima semita est, quam agrorum planities, iuxta rivum Spitelbach, habet. Frequens civium multitudo, quibuslibet diebus festis, eo commeat. Invitat eos, non loci modo iucunditas; sed etiam compotandi saltandique libido. Nam, quot domus, tot circulis choreas, non raro, duci videris: interdum singulae aedes, binis, ternisque tripudiantium ordinibus lasciviunt. Est heic, Ordini S. Paulli Primi Eremitae, insigne coenobium, cuius origines, male, et praeter historiae fidem, ad Nádasdiorum Comitem quendam referunt: altius nempe reponendae sunt, et Semproniensium pietati vindicandae. Id vero Annales^ ordinis nos docuere, quorum verba, ne quid finxisse videamur ex nostro, adscribemus. Succedit, inquiunt, annus genitae veritatis, octuagesimus primus, supra millesimum, quadringentesimum,3 pietate civium Soproniensium memorandus; qui in gremio orthodoxae matris, constituti, salutis suae ac gloriae Dei propagandae memores, Ordini Proto-Eremitico, capellam, S. Wolffgangi4 insignitam, cum curia perpetuo iure5 libera, ac vicino pomario, vineis item censibus et reditibus annuis eofine inscri[ p. 164 i\pserunt, ut Fratres ibidem collocandi, coenobio erigendo manus adaptarent, quorum conatibus unusquisque civium de bonis sibi a Deo collatis, adiutricem dexteram se porrecturum pollicitus: quae omnia ex sequentibus, ad P. Generalem directis luculenter eruere lector poterit. a,) Lib. n. Cap. XXIX. p. 248.1 1 Sachs 1661.463. Neodsidlensem 2 Sachs 1661.1. z. praecellant 3 millesimum, quadringentesimum Eggerer 1663. p. 248. quadringentesimum millesimum 4 Eggerer 1663.1. c. Wolfgangi 5 Eggerer 1663.1. c.jure 1 Vide Eggerer 1663. pp. 248-241).