Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMB. IV. DE DITIONIB. SECT. II. DITIONES VARIORUM 231 civitati spopondisse, si tantum spatii sibi dederint, quantum ex vertice montis huius, ia- ctus [p. 160.] tormenti colubrini, circum circa definierit, quod eam ob rem fecisse eum, perhibent, quod metallis vestigandis operam isthic dare voluerit, laudatissimus comes. Alioquin latera montis, quercus hinc, vitis illinc convestit. A cuius radicibus, vicus in occasum proiectus, pulchro aedificiorum ordine, ad modum oppidi, superbit. Ad fron­tem vici, aedes sacra eminet, turri quadrata insignis, in cuius aditu, imago adpensa pa­rieti conspicitur, quam pedis depictam ministerio, tradunt. Coloni, Germani sunt, veste tamen Hungara. Ager, et vini uber est, et frumenti. Antiquum Semproniensium haere- dium, et plurium regum tabulis confirmatum. 2. ) Kophdza, hinc in orientem aversum est, ad dimidium milliare, loco plano, fertili, et nemoribus distincto. Incolae Croatae sunt, tametsi et Germanica intelligant. Tota vici positio aprica est, remotis paullo nemoribus, ideoque, quod calvitiem quandam referat, Kopház, ab Hungaris, a Germanis Kolmhoff nominatur. 3. ) S. Wolffs, Hungaris Farkas-Falva, a D. Woffgango, cui aedes loci sacra est, nomen mutuat. Vicinus Köpházae vicus, felici, ad oram lacus Peisonis, situ, exaedificatus. Vitem enim, per collium, lacui obiectorum, latera, benignissime alit. Hinc, vix toto Sempronien­sium agro, maius vinetis pretium est. Sed prata, quae lacui proximius adsederunt, non raro, eluvionibus absorbentur, ideoque pabulo fraudant colonum. Frumentum contra, laetius provenit, eo quod agris seminatur editioribus. Multum vico nominis addit, fons sulphurosus, praecipuae [p. 161.] salubritatis, qui ex vinetorum radicibus, iucunda valle, ubertim scatet. Nempe, ut lavationibus adhiberi possit, ad cellae modum fornice inte­ctum vidimus. Hinc, eductae per canales aquae, in balneariam aedem, derivantur, non longe a fonte seiunctam. ubi ingenti aheno concalefactae, in cados, lavandi caussa po­sitos, prout usus tulerit, diffunduntur. Huc Sempronienses, animi caussa, frequenter so­lent commigrare. Neque enim omnes, qui lavant, valetudini studere, advertimus; cum essent, qui extus quidem aquis medicatis, intus vino maderent. Doleas, balneariam ta­bernam, non respondere solitae Semproniensium elegantiae. Neque enim per conclavia, quod moris est, ob lavantium verecundiam, cadi sunt dispertiti; sed sub uno eodemque tecto, sine parietum interordiniis, depositi. Alioquin, eximia fonti laus est, quam, data opera, loco suo, expromemus. Vicus, colonia est oris Germanici. 4. ) Medvisch, eodem orae tractu, prope lacum, altius septentrioni succedit. Ab Hunga- rorum Megy, cerasi genere, quod hoc loco uberius convalescit, Megyes; et hinc Germani Medvisch, adpellant. Alii, a lacu, cui imminet, quod is maris speciem praebet, Meerwisch Germanice putant nuncupandum. Sed Hungaricum etymon, ad similitudinem veri, pronius est. Vicus, pulchra aedium serie instructus, plateae longioris speciem exhibet. Quod ex agro eius, in lacum propensum est, pabulo servit, nisi accessibus aquae obtega­tur; reliqua ruris portio, gignendo vino commoda est adeo, ut post Farkas-Falvense, glo­riam Semproniensium praecipue tueatur: illa maxime, quam promontorium aureum, seu Goldberg vocant, quaeque Rustino vicina est, incomparabilem laudem meruit. Sachsius, Aurimontanum nominavit.1 Hungária," inquit, vina commendat Oedenburgensia, I II I Vide Sachs iG(n.p. 463. II Apud Sachsium certe non „Hungária" commendat vina, sed „Mart. Christ. Mezger... in lit. ad me datis in inferiore Hungária vina commendat Semproniensia." Vide Sachs 1661. pp. 462-463.

Next

/
Oldalképek
Tartalom