Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMBRUM III. DE OPPIDIS. DE CSEPREGH 215 ac obsecrationibus, nocte dieque intentam esse, Annam que, sanctissimam illam feminam,1 non solum nomine referre, sed2 etiam re. Postremo, quod accepi, et Celsitudines Vestras, ab hac lin­gua, nobis patria, non abhorrere: optimo sane exemplo. Plurimum enim refert, tum principi, tum subditis, si is, qui imperitat, subditorum sibi populorum linguas novit, cetera. Ultimo, verbis, omnium efficacissimis, sic librum principibus dedicat:1 Accipite itaque, Principes optimi! hoc divinum legis novae opus, in quo Christus ipse, humani generis redemtorfi non iam Hebraice, non Graece, non Latine; sed Hungarice loquitur, memores praecepti illius, quod4 iubet, ut Reges legis divinae praecepta secum habeant, omnibusque diebus vitae suae legant, Deum timeant, verba illius custodiant, praecepta et leges discant, quae, si quis praestiterit, longo, ut promittitur, tempore, super Israelem Dei regnaturus est. Sin minus, contemtuss Dei et eius verbi, ut sacrae tradunt historiae, nec id sine horrendis exemplis, exterminium adfert. Accipite, inquam, atque Vestra auctoritatek efpcite, ut in manus vulgi Christianorum perveniat nostrae gentis. Accipiat item, gens ipsa nostra Hungarica, amplectaturque, ac pietatem discat. Tum enim res Christianorum bene habent, cum pius princeps, pios habet regni subditos. Quin, accipiant omnes, quod, ut initio dixi, omnibus salutare ex aequo est, quod omnes officii admo­net. Admonet autem reges, regni subditos, episcopos, ecclesiam eiusque ministros, admonet do­minos, servos, liberos, adolescentes, senes, firmos, infirmos, divites, pauperes. Admonet maritos, uxores, parentes, filios, viduas, virgines, finaliter omnes, qui Christo Domino nomen dederunt. In hoc enim sermo gratiae ac reconciliationis, in hoc verbum veritatis, in hoc cibus animae spi­ritualis, in hoc fons aquae vivae, in hoc porro verbum vitae aeternae, quam suis largiri digne­tur Deus, cuius nomen sit benedictum in secula. Arnen! Datum Neanesi, Anno salutis 1541. III. Decuit hoc intertextuisse, ut, cum de optimorum principum, quibus adscriptum est Novum illud Testamentum, pie[p. 136c]tate; tum, de Nadasdii, summi, ea aetate viri, sollicitudine, qua erga gentem suam ferebatur, publice constet apud posteritatem; ne­que ignoretur inter doctos, primus apud Hungaros, Bibliorum interpres. Si primus ta­men dicendus est: iam tum enim, circa annum Christi MCCCCLVI. Ladislaum Báthori, eximiae sanctitatis ac doctrinae, in familia S. Paulli Primi Eremitae, mona­chum, in coenobio D. Laurentii, prope Budam, in Hungaricam linguam convertisse, in eius ordinis annalibus,reperio. Claruit, inquiunt, eo tempore, opinione peculiari sanctita­tis, Fr. Ladislaus Báthori7 - -8 studiis litterariis,9 non minus, quam pietati intentus, qui10 tota Biblia, cum plurimorum sanctorum historiis, e Latino, in Hungaricumn transtulit. Verum, an utilissimus is labor, luce publica donatus fuerit post inventam typographiam, non d') Libro ii. Cap. xxiv. p. 220.“ Ergo, desinat Casparus Caroli, primum se Bibliorum Hungaricum interpretem ostentare. Nam, et aliae,12 quae partim in Hungária, partim in Transilvania prodiere, cum Novi Testamenti, tum veteris illius libri, superant, suntque in manibus nostris, hodieque. quod iam missum facimus. 1 Sylvester 1541. f. Ai^ foeminam 2 Sylvester 1541. 1. c. verum 3 Sylvester 1541. f. Ai(2v) redemptor 4 Sylvester 1541.1. c. qui 5 Sylvester 1541.1. c. contemptus 6 Sylvester 1541.1. c. autoritate 7 Eggerer 1663. p. 220. Bathori 8 Verba ab auctore omissa, cf. Eggerer 1663.1. c. 9 Eggerer 1663.1. c. literariis 10 add. a Belio 11 Eggerer 1663.1. c. add. idioma 12 scilicet versiones. 1 Vide Sylvester 1541 .f.A/2V~3'^ " Vide Eggerer 1663. p. 220.

Next

/
Oldalképek
Tartalom