Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
214 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS prima Novi Testamenti editio Hungarica, heic excusa: eius memoria, pro eo, ac aequum est, refricatur: Istud profecto multum oppido laudis conciliat, quod Novum Testamentum Hungaricum, Ioanne Silvestro interprete A. MDXLI. sumtu autem Comitis Thomae Nadasdy, typis expressum, idemque Ferdinandi I. filiis, Maximilano, et Ferdinando, dedicatum est. [p. 136a]' II. Et, epistola quidem, ad principes iuventutis nuncupatoria, non minus eleganter, quam pie scripta est. cuius ideo áitoaTtaapátia quaedam, heic interserere, eo minus piget, quo magis certum est, diffugisse dudum, utilissimi libri exemplaria. Exorditur autem ad hunc modum:“ Cogitanti mihi, Serenissimi Principes! ac diutius animo revolventi, quanam re, genti meae Hungaricae, iuxta datam mihi a Deo gratiam, hoc diffcili tempore, consulere possem; nulla maior occurrit, quam si novae legis divinae opus sacro sanctum,1 II nec id sine reliquarum Christianarum nationum exemplo, interpretandum, in illius susciperem usum. Quod illi, in hac ingenti rerum omnium tempestate, ac rebus suis adflictis,2 ad extre- mamquepene desperationem redactis, instar salutiferae esset anchorae, atque ad hoc confugeret, ab hoc consolationis spem, ab hoc salutem peteret. Nec enim est, ubi maior consolationis, maior salutis spes promittatur, quam in divino hoc3 opere, sive terrena quis spectet, sive caelestia.4 Videbam, si quando unquam alias, hoc seculo maxime, hac lege divina illi opus esse, quae illam a malorum omnium licentia deterrere, ac ad veram pietatem, quae in tantis bellorum tumultibus, pene exstincta5 videbatur, revocare atque adeo accendere posset, reliqua. His ergo adductus auctoramentis, de suae huius destinationis rationibus et adminiculis, pergit dicere.*" Novam itaque Deib legem, secundum ut institueram, in nostram verti linguam; quam feliciter, haud scio: non tamen sine summis et1 vigiliis, et laboribus: quippe qui, in hoc studio multis versatus sum annis, quam, si gens ipsa nostra amplecti volet, nulla de cetero ei% servitus erit metuenda. In hoc mihi studio, hortator simul et adiutorfuit, Spectabilis ac Magnificus Dominus Thomas a Nádasd,9 consiliarius regius, ac Comes Comitatus Castriferrei, Tavernicorum regalium Magister, fidelis Celsitudinum Vestrarum, dominus meus. Huius ergo opera, cura, studio singulari, summis impensis, consequuti sumus, ut divinum hoc Novi Testamenti opus, lingua nostra patria, in oppido suo,"' excuderetur. Postea, caussas, ingenue Sylvester expromit, quibus persuasus fuerit, uti sustineret, hanc suam opellam, Principibus iuventutis, dedicare. In his sunt, uti excitaret principes, ad salutem populorum suorum, omni studio procurandam; deinde, verbis interpretis utar,v quod aliquo fore usui hoc divinum evangeliorum opus\ p. 136b] existimavi Serenissimae Dominae genetrici Celsitudinum Vestrarum, linguae nostrae Hungaricae haud ignarae: quippe quae, a nostra gente originem ducit. Ferunt enim illam, totam cultui divino10 deditam esse, ac in templo Domini assidue versari, precationibusque 1 sacro sanctum Sylvester 1541. f. Ad1*9 sacrosanctum 2 Sylvester 1541. 1. c. afflictis 3 divino hoc Sylvester 1541.1. c. hoc divino 4 Sylvester 1541.1. c. coelestia 5 Sylvester 1541.1. c. extincta 6 add. sec. Sylvester 1541. f. Ad1*9 7 add. sec. Sylvester 1541.1. c. 8 Sylvester 1541.1. c. illi 9 Sylvester 1541.1. c. Nadasd 10 cultui divino Sylvester 1541. f. Ad2*9 divino cultui I In paginis sequentibus posterius manuscripto insertis (pp. ij6a—d) tractatus de illa translatione Sylvesteriana ductu ipsius auctoris exaratus legitur. II Vide Sylvester 1541. f 1,1 Vide Sylvester 1541 lv His ergo verbis „in oppido suo" adductus Belius credebat opus Sylvestri in Csepreg excusum esse; sed haud Csepregii, sed Sárvári, sive Sárvár-Ujszigetii (Neanesi) translatio illa praelo submissa. v Vide Sylvester 1541 .f.A/2r~v^