Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

192 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS universorum fidelium nostrorum Statuum et ordinum, praefati regni nostri Hungáriáé, partiumque ei subiectarum, in regni Palatinum elegimus, et creavimus, in qua quidem primaria dignitatis functione et officio, dubio omni procul, eum te exhibiturum esse confidimus, ut ad instar exhibitae et declaratae hactenus in omnibus occasionibus since­ritatis et fidelitatis demonstrationibus et testificationibus, graviter et pro clementi satis­factione nostra, vires animi promtitudine zelanti et affectu ingenuo, deinceps quoque progressurum agnoscamus, ac non solum patria et natio Hungarica, de cura et sollicitu­dine, quae in conservationem eius asserendamque tranquillitatem et permansionem ipsorum ipsa functio a te exposcit, gaudens experiatur, iugique tranquillitate, cum for­tunarum suarum incremento perfruatur, verum etiam exterae quoque gentes, nationes, regna et provinciae christianitatis, [p. 117q] apud quos non minus eiusmodi virtutum et meritorum tuorum monumenta commendari et celebrari constat, deinceps etiam affe­ctum et propensam ipsorum voluntatem erga te declarare et profiteri maiorem ac maio­rem occasionem sumant, sibique merito proponendum apud se vel sponte sua statuant. Et quidem horum omnium tum praemissorum, tum vero aliorum plurimorum per te domi forisque laudabiliter ac utiliter praestitorum praeclarorum factorum tuorum ergo, ut nostram vicissim singularem erga te gratiam et clementiam declaremus, virtutisque tuae memoriam nunquam intermorituro testimonio cohonestemus et illustremus, quo tuo exemplo aliis etiam fidelibus subditis nostris, praecipue vero tuis haeredibus et po­steris, ex te legitima serie descendentibus, virtutes tuas et similia benemerendi studia amplectendi et imitandi calcar et maius quodammodo incitamentum addatur. Te Nie. Esterházy, uti optime meritus es, alioquin etiam honore, titulo et praerogativa comitis ex dignitate et officio Palatini, quo laudabiliter fungeris gaudentem, ex ordine et nume­ro supradicti Regni nostri Hungáriáé Magnatum et Baronum, in quo superioribus tem­poribus semper versatus es, benigne eximentes, ac per te liberos tuos iam natos Stephanum, utpote filium et Mariam Magdalenam filiam, haeredesque et posteros tuos utriusque sexus universos perpetua serie, ex lumbis tuis descendentes, ad gradum et ordinem liberorum, maiorum ac perpetuorum eiusdem Regni nostri Hungáriáé, Regnorumque ac partium ei subiectarum comitum a germanica natione Groff vocato­rum assumsimus et elevavimus atque dignitatem Perpetui Comitis tibi Nicolae Ester­házy ac filiis, haeredibusque et posteritatibus tuis utriusque sexus universis, ex legitima serie descendentibus, super castro atque districtu sive dominio Frakno alias Forchtenstein Tibi haeredibusque tuis masculini duntaxat sexus per alias litteras nostras iure haeredi- tario collato, in perpetuos et liberos comites solenniter pronunciavimus, creavimus, et praefecimus, Te tuosque haeredes, liberos ac perpetuos comites de Frakno alias Forchtenstein, ab omnibus dici, nominari et scribi, ac pro perpetuo dictae arcis, domi­niique Frakno seu Forchtenstein comite haberi et praedicari volumus. Decernentes ac ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut Tu Nicolae Esterházy co­mes, ac filii et haeredes tui universi cera rubra quo ad1 sigillum insignium praefatae arcis et dominii Frakno, ac ceteris omnibus gratiis, honoribus, praerogativis, induitis, liberta­tibus et privilegiis, quibus ceteri dicti regni nostri Hungáriáé, aliorumque regnorum et partium ei subiectarum, liberi ac perpetui comites, de iure et antiqua consuetudine, vel 1 sic et in Trophaeum 1700. III. f. X2V; cop. Libr. Reg. p. 613. quoad

Next

/
Oldalképek
Tartalom