Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMB. II. DE ARCIBUS ET CASTELLIS. DE FRAKNO 193 alias qualitercunque usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent, uti frui et gaudere perpe­tuis semper temporibus possitis et valeatis. Immo eximimus, assumimus, pronunciamus [p. 117r] creamus, praeficimus, volumus, damusque et concedimus praesentium per vi­gorem harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. In cuius rei memo­riam roburque et firmitatem perpetuam, praesentes litteras nostras Privilegiales duplicis atque Authentici sigilli nostri, quo ut Rex Hungáriáé utimur, impendentis munimine roboratas tibi comiti Nicolao Esterházy de Frakno alias Forchtenstein tuisque hae­redibus et posteritatibus quibus supra universis, clementer dandas duximus et conceden­das. Datum per manus fidelis nostri nobis sincere dilecti Reverendissimi in Christo pa­tris Dn. Petri Pázmány Archiepiscopi Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis, locique eiusdem Comitis perpetui, Primatis Hungáriáé, Legati nati, summi et Secretarii Cancellarii et Consiliarii nostri intimi, in civitate nostra Vienna Austriae, die decima mense Augusto, Anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo sexto, Regnorum no­strorum Romani septimo, Hungáriáé et reliquorum nono, Bohemiae vero anno decimo. Reverendissimis ac venerabilibus in Christo patribus Domino praefato Petro Pázmány Metropolitanae Strigoniensis et Joanne Thelegdy Colocensis et Bachiensis ecclesiarum canonice unitarum Archiepiscopis, Joanne Pyber electo Agriensis, Petro Domitrovicz Zagrabiensis, Emerico Losy electo Varadiensis, Stephano Szentandrasi de Chikama- defalva electo Transilvaniensis, Francisco Erghelio Veszprimiensis, Paulo Davide electo Quinque-Ecclesiensis, Nicolao Dallos electo Iauriensis, Stephano Sennyei de Kis Sennye, electo Vaciensis, dicto Joanne Thelegdy administratore Nitriensis, Gregorio Nagy falvi electo Sirmiensis, Joanne Posgay, electo Bosniensis, Joanne Ivanczy electo Tininniensis, Georgio Dubovsky electo Chanadiensis, comite Vincentio Zucconi electo Rosonensis, fratre Joanne Baptista Agatich, electo Segniensis et Modrusiensis, Eccle­siarum Episcopis, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Item Spectabilibus ac Magnificis praefato comite Nicolao Esterházy de Galantha, praefati regni nostri Hungáriáé Palatino, comite Melchiore Alaghi de Bessény iudice curiae nostrae regiae, comite Georgio a Zrinio, dictorum regnorum nostrorum Dalmatiae et Croatiae Slavoniaeque Bano, ac agazonum nostrorum regalium magistro, Comite Christophoro Bánffy Comite de Alsó Lendva Tavernicorum, Comite Paullo de Nadasd cubiculariorum, Paullo Rakotzy de Voelsae Vadasz Janitorum, Thoma Bosnyák de Magyarbed dapiferorum, Paullo Pálffy de Erdőd pincernarum, et Emerico Czobor de Czoborszentmihaly curiae nostrorum regalium magistris, ac Stephano Palffy de dicta Erdőd comite Posoniensi, ceterisque quam plurimis regni nostri Hungáriáé comitatus tenentibus ac honores. Ferdinandus.” [p. 117s] Hactenus diploma Ferdinandaeum, plenum sicuti palam est, regiae in Nicolaum beni­gnitatis. quod istic legisse, neminem facile poenituerit, nisi cui virtus aliena sudes in oculis est. XII.' Eo, anno MDCXLV. rebus humanis exemto, Ladislaus, filiorum Nicolai natu se­cundus, universam hanc Fraknoiensem dominationem adiit, vix annis septem ea potitu­rus: quippe qui, anno MDCLII. septimo Calendas Septembris, quod supra meminimus, ' Corr. ex XI.; auctor enim, a capite VII. ordine capitum commutato numeroque eorum uno aucto ab hinc notas numerorum secundum novum ordinem emendare omisit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom