Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
MEMB. II. DE ARCIBUS ET CASTELLIS. DE FRAKNO 187 qua erant, calamitatem; sive ob possessorum tenacitatem. Itaque eadem rogatione fatigandum duxere ordines, Rudolphum quoque, uti adparet ex anni MDLXXXVII.1 comitiorum decreto:8-* [p. 117i] Supplicant Status et ordines Regni Suae Maiestati, dignetur modum invenire, ut bona adAustriam oppignorata, redimantur. Iterabantur querelae hae an postulationes, saepe saepissime: in primis Matthia secundo1'-* ad regni clavum admoto. Tunc enim, quod elisa e manibus Rudolphi, fratris sui, sacra corona, magnis in eum collatis studiis, regem Hungáriáé fecisse nihil dubitarunt ordines; istud, in grati erga se animi testificationem, ab eo postulavere, uti memoratas arces Hungáriáé tandem, gratuito redderet: quando earum possessores, ex opimis, qui in annos singulos fiebant, reditibus, dudum pecuniarum, quam in pignora haec collocaverant, summam, ac cumulate quidem, receperint. At enim surdo occinebatur fabula: id quod ex decreto,'-* quod post coronationem iisdem comitiis, editum est, condiscere est; ut debuerint omnino eaedem istae leges, singulis propemodum comitiis1"-* instaurari: dum Ferdinandus demum II. diutinas preces ratas haberet, delegaretque1-* gravissimos viros, qui negotium, non una intricatum difficultate, recognoscerent. Et Frakno quidem atque Kabold, ex arbitrum sententia rite restitutis,"1'* de reliquis, quae adhuc in pignore haerebant, diutius disceptari oportuit,"■* dum pro restitutis omnibus, gratiae,°-* pro eo, ac decuit, Ferdinando III. agi potuerint. Tantae molis erat post ducentos fere annos, arces has, earumque dyna- stias, recuperavisse. X. Et Fraknoiensem quidem illam, una cum arce, indulgente clementer Ferdinando II. Comes Nicolaus Eszterházy multis iam de rege et de regno meritis clarus, cum Kis- Mártonensi altera, felici omine, obtinuit: quippe repraesentato, quingentorum millium florenorum aere redemtam: dum accepto diplomate, ius simul in dynastiam utramque haereditarium indipisceretur. Ergo, ita in fatis fuisse, existimemus oportet, Nicolai fortunae id ea tribuisse, uti non ante arx Hungáriáé redderetur, quam incluta haec gens, coepisset, inclarescere. Ut securum se de possessione Fraknoi, Nicolaus sentiebat, arcem loci opportunitate adductus, ab imis funda[p. 117k]mentis, ex aetatis ingenio, atque qua tunc fuit elegantia, reaedificandam, et cum novis communiendam operibus, tum palatiis, sua dignis persona, instruendam suscepit. Multum et temporis, et impensae tanti molitioni, insumtum est, dum opus consummaretur. Ducenta, plus minus florenorum millia insumta fuisse memorant, quod et creditu facile est, arduitatem situs, et operum molem atque robur existimantibus. Praeclaram hanc et ab excelso animo profectam Comitis Nicolai Eszterházy contentionem inaedificata, portis marmora, hodieque g* Articulo xxxvii.1 h'* Decreto Anni mdcviii. Arti. xix. ante coronationem. '■* Articulo vir k * A. MDCix. Art. xxxviii. Adde A. mdcxviii. Art. ix. *•* A. MDCxxii. Art. Lxn. A. mdcxxv. Art. xxxvn. A. mdcxxx. Art. xxvn. m * A. MDCxxxv. Art. lx. "•* Vide Decreta A. mdcxxxviii. Art. xxxviii. A. mdcxlvii. Art. lxxi. °-* A. MDCXLix. Artie. XXV. 1 corn ex MDCVII. sec. numerum decreti, de quo vide notam nostram i. iteratur sanctio: Vide CJH 1696. III. p. ii.