Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
152 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS Suburbii aedes publicae: Privatae domus ibidem. Agri Semproni- ensis habitus. antequam stipendium accipiant, litteris tenentur polliceri, daturos se operam, ut cum a se, tum hominibus suis, legibus, et consuetudinibus urbis, fiat satis. §. XLIV. Inter aedes publicas, quae in suburbio sunt, praecipua est, quam adtigimus, Ptochotropheum. Magnis enim sumtibus indiget, quos miseratores paupertatis, ad sustentandos tenues adflictosque cives, liberaliter, aut testamentis nuncuparunt, aut donarunt vivi. Haud procul a foro est, penes pontem Spitelbacho impositum. Inde villa civitatis, duabus admodum intersitis domibus, distans, intra forum; tum publicum itinerantium diversorium, signo cervi aurei, conspicuum; post haec, tabernae publicae, granarium item, Zitopoeia\ et denique xystus publicus, iaculandi exercitio destinatus. Privatis aedibus, si paucissimas excipias, suburbia, haud superbiunt. Praecipua est Principis Eszterházii, in edito loco, prope portam Viennensem, amoeno situ, excitata, quae tempore comitiorum in primis frequentabatur. Domus, oppido eximia, ordine, in altum, gemino, decorisque fenestris, instructa. Huic muri vastitate accedit domus Societatis lesu. Multum et haec habuit elegantiae; sed, ubi hospites, in urbem immigraverunt, a pristino decore videtur remisisse, ut taceamus reliquas. Quae per vicos remotiores sparguntur, humilis admodum fabricae sunt, et ad faciendam magis oeconomiam, quam luxum, comparatae. Tantis enim malis divexata urbe, mirum est, unam alteramve aediculam superesse adhuc, in suburbana hac regione; sed sunt tamen quadrigentae et nonaginta, numero. Inter vetustissimas referunt, domum quandam, plateae, ut vocant, argenteae-, tametsi sint, qui vicum Schlipperensem primum coepisse commemorent. Forum suburbii [p. 61] amplum est, neque indecorum. In medio fontem habet salientem, Anni MDCCXIX. opus, elegans omnino ac solide factum. Labrum e caeso lapide, pedes summum quinque altum, et in orbem circumductum, est. In huius medio, silanus arrigitur, statuario opere affabre factus, et varie aquas sparsurus, magno, non spectantium modo oblectamento, sed emolumento etiam communi; nisi identidem, caelo inprimis sicco, parcioribus aquis inundaretur, aut plane fieret^ siticulosus. Reliqua pars fori urbem circuit, centuum passuum interstitio, a moenibus seiuncta. Atque hunc quidem ambitum, alibi opificum tabernae, collectae alibi in lacus aquae, passim vero, tiliae ex industria consitae, amoenum reddunt, et vespertinis deambulationibus idoneum. Nempe, ut incendia suburbii, ab urbe interiore, arcerentur, tiliis, ineun- te saeculo XVIII. fossarum margines conseruerant Sempronienses', quarum tamen ple- rasque, cum obsidio Rákócziana, tum confluentis ad mercatus multitudinis, seu incuria, seu petulantia, confecit. Quod inde spatii superest, vici suburbani, de quibus diximus, quadrifariam occupant; Romanorum forte instituto, qui urbes sic fere dividebant. Totius autem ambitus, fossis, iuxta murum ductis, XII. plus minus stadia, complectitur. §. XLV. Extra moenia, horti sunt, leviter instructi, et non nisi culinae caussa; cultus elegantiam, metu belli, motuumque frequentium, prohibente. Hinc et illinc, molarum aedes f'* Ita est, neque enim scatet aquis; ut adeo usus sit nullius.