Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
MEMB. I. DE LIBERIS REGIISQUE URBIB. DE SEMPRONIO 153 conspicias, quarum novem numerantur. Ex ea parte, qua Viennam [p. 62] itur, haud procul a moenibus, munimentum se obiicit, collinae positionis, quod ad retorquendum hostem, proximo bello civili, substructum fuisse, meminimus. Cui suppar, alterum, infra portam Bocskaianam, simili positu, conspicitur. Inde rus, pratis mixtum, perpetuo agrorum frumentariorum tractu, in meridiem procurrit. Versus Austriam montes adsurgunt, quorum proximi Hochwald, Botschiberg, molli clivo se in altum adlevantes, urbem mire exhilarant. Accedit Leber, qui praeterquam, quod vites alat, etiam nemus ostendit, arboribus castaneis, eleganti forma, umbrosum. Sed quidquid ab occidente in septemtrio- nem vergit, concavum est, atque ex depresso campo, in editos agros, elatum. Quod ubi in planitiem desiit a dextris, a sinistris in vallem rursus deprimitur, solumque dat, vineis utcunque idoneum. Ultra, lacuna occurrit, prope pontem lapideum, territorii arbitrum, ubi A. MDCLXXXIII. multi nobilium virorum, in conflictu cum Tartaris, occiderunt. Hinc duae piscinae sunt, molis utiles, et piscium divites, quibus in singula triennia, stata piscatione exemtis, recentes foetus immitti solent. Atque similis fere, et versus Peisonem terrae est positio, dum silvae ineant. Tunc enim mollissime in altum regio adsurgit, declivi postea gibbo, in lacum desitura. Collis dorsum quercus tegit; vites latera vestiunt, vinetis, fructu utrinque variantibus. Quae ad urbem respiciunt, laude non carent; sed nobiliora sunt, quae ad lacum porriguntur: hinc vinum illud celebre, quod alibi laudavimus: hinc illae vitium silvae, quae virente undique solo transeuntes, pulchre afficiunt: hinc nobiles illi tractus, [p. 63] Krässtner, Saz, Klausner, Steiner, Kircher, reliqui, quos ordine subsequuntur vici: Wolffs, Kopház, Harka, Wohndorff Agendorff, Loipersbach, Klinbach, Megyes, totius terreni ambitu, aliquot milliaria complectente. §. XLVI. Fuit haec, externa urbis facies, et agri indoles. Cives, non unius generis sunt. Mixti, nobiles, cum ignobilibus vivunt. Intersunt et peregrini indigenis, quod, etsi genus variat, lingua tamen una utuntur. Germanice loquuntur omnes, illis1 quoque, qui a suis, os aliud acceperunt, Germanico, ob societatem, adsuescentibus. Sive enim Hungari sint, sive Slavip'1 sive Croatae, maternum sermonem non adhibent, nisi cum advenis, et inter suos, loquentes. Alioquin paucissimi sunt, qui Hungarica ignorent. Quibus ea domi addiscere non licuit, percipiunt ad Hungaros exmissi. Mirum dictu; multi, quum vix anni dimidio emanserint, expedite sermocinantur redeuntes. Inde puto, Teutonicam civitatis diale- ctum Hungarismos redolere; quamvis parum Pio Austriaca differat. Religio partim obtinet Romano-Catholica, partim vero Evangelica. Catholicis, intus et extus templa sunt: illis, domo oratoria, in interiore, schola vero, in exteriore urbe, cum coemeterio, cuius supra meminimus, circumscriptis. Neque autem sicuti diverso cultu, sic et animis dissident. Pulchra inter utrosque concordia, exemplo esse potest urbibus reliquis, utramque religionem foventibus. Inter magistratus praesertim, ea est animorum coniunctio, ut quum g,) Non est diu, cum et Slavi, habitatum accederent ad urbem. Iam in dies gens haec multiplicatur, suntque ex ea non pauci, in civium numero, arte sellularia, rem facientes. corr. ex illi sec. ms. G p. 72., ubi littera s deleta temere in illi commutatum Civium ingenium, lingua ac mutuus convictus.