Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMB. I. DE LIBERIS REGIISQUE URBIB. DE SEMPRONIO 151 Haud procul a dextris, versus occasum, altera aedes visitur B. loanni Baptistae, dicata. Inde Spiritus S. tertia, prope ad parochiam; quarta, in vicinia, publici ptochotrophei; ad piscinam, versus meridiem, quinta, eademque recentissima. [ p. 59] Neque haec ulli alii pulchritudini cesserit. Latus eius alterum, sol oriens adlucet; alterum, coenobium, haud pridem a Dominicariisc,) exstructum. Multum huic decoris conciliat, vicinorum aedificio­rum, quae recens sunt excitata, splendor. Alterum, quod rei veredariae praefectus, sena­toriae vir dignitatis, paucis abhinc annis, excitavit, a fronte ei adsidet; a latere alterum, sumtuosius id quidem, sed, quod doleas, a conspectu publico remotius: quippe, in plate­am proiectum. Nec minus amoenitatis Patribus conciliat, hortus, a tergo, ultra pomoe­ria, in agrum exporrectus, pertusoque suburbii muro, non secus, qua A. C. addictorum Coemeterium, novo muro, circumclusus.' §. XLIII. Stipendia, quae et beneficia vocant, a maioribus, in pietatis testificationem, relicta sunt complura. Beneficium, nempe, ad Aedem S. Spiritus, D. Gerhardi, ad S. Crucem; B. Virgini alterum; alterum eiusdem Nativitati, sacrum. SS. Trinitatis; D. Dorotheae; duo, e regione scholae latinae, D. Kunigundáé; D. Catharinae; atque D. Elisabethae, cum plu­ribus aliis, quae praeterire famae dispendium non est. Conferunt ea, urbani magistra­tus, idque lege, ac ritu antiquo, ut sine eius arbitrio, nemini usuram hanc beneficii cu­iuscunque, adire sit integrum. Scilicet, quam primum morte, beneficiorum aliquod, pos­sessore vacuefactum est, recidit in Senatus potestatem, his adtribuendum denuo, quos istiusmodi beneficio, quam dignissimos iudicaverit. Tunc vero, collatum, a magistratibus, Dioecesanus, si valere debeat, confirmet, oportet. Beneficiarii ipsi, indigenae sint, neces- se est,d-) et in primis bene meriti Ecclesiastae,^ non politici. Quicunque demum illi sint, iuribus eos civitatis, quoad beneficiis utuntur, obsecundare, necesse est. Quo[p. 60]circa Anno MDCCI. P. P. Dominicani primum Sempronium ingressi, emta domo vulgari, sacellum excitarunt, iam vero iactis mdccxx. novae molis fundamentis, templum exstruxerunt, solidi non minus, quam venusti operis, cuius obtutum, gemina turris, ubi fastigata fuerit, egregie condecorat. Recepti sunt iure postliminii in Hungáriám, A. mdccxli. Artic. lxv. “ d* Consule hic Ladislai Posthumi A. mccccliii. Decr. i. Art. in. Vladislai ii. Decret. in. Art. lvi. Decr. ii. Art. XXX. et xxxi. Ludovici ii. A. mdxxvi. Artic. xxi. Ferdinandi Decr. xii."1 Art. xvni. et Decr. xiii. Art. xlii. Rudolphi A. mdlxxxvii. lv Art. xxxix. denique Ferdinandi iii. Decr. n. Art. xcvm. cd Vladislai ii.1 Decr. iii. Art. lviii. et lix. I II. add. a nobis * II III ' Pars extrema paragraphi (Multum... circumclusus) ex notis Haynóczianis a Belio mutatis mutandis transscripta. Vide [Ha] f. jf. II In quoto articulo decreti anni 1741. patres Dominicani in Hungáriám recepti essent, Belius annotare omisit, nonnisi vocabulo abbreviato „Artic." illic posito; quem numerum Articuli addendum esse nobis duximus. III De decreto Ferdinandi a. 1330. hic agitur, quod in corpore Juris Hungarici Szentiványiano, quo et Belius usus est, numero XII. signatum; nunc vero numero XIII. notatur. Vide CJH 1696. II. 413., 418., et CJH 1899. 1526-1608. pp. 233., 266. lv Anno quidem 1387. hoc decretum esse editum in Corpore Juris Szentiványiano legitur, sed erronee, cum anno 1388. a Rudo/pho acceptum. Cf. CJH 1696. III. pp. 3., 13., et CJH 1899. 1526-1608. pp. 704., 728.-eliqua templa: S. Ioannis Baptistae, S. Spiritus: Ptochotro­phei, et P. P. Dominicario­rum. Beneficia sacra, et horum ratio:

Next

/
Oldalképek
Tartalom