Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
150 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS moles templi situs: Lanionum aedes sacra: substructamque, aedem Divi Michaelis, atque, a priscis regibus, peculiari quodam iure donatum fuisse. Porro, ius, quod patronatus vocant, inde a primis templi exordiis, ad senatum Semproniensem, regum indulgentia, quo potiuntur hodieque, adtinuisse. Quin et istud, ex honorifica Mariae adpellatione, patescit, Reginam, non Regem fuisse vocitatam. de quo erudite disseruit Carolus Andreas Belius3-* nuper. Praeterea, quis aetate ea, Tavernicorum Regalium Magister, fuerit, quodque iam tum inter Tavernicales, seu eas urbes censebatur Sempronium, quibus Magister Tavernicorum, ius dicere consueverat. Tandem, patet istud quoque, Nicolaum de Kanisa, praeterquam quod Magister fuit Tavernicorum, plurium simul Comitatuum, Szaladiensis nimirum, Castriferrei et Semproniensis, magistratus gessisse. Advertas denique, Iudicem seu praetorem anteponi Consuli Semproniensi, quod ritu inveterato1 aliter se nunc habet. Neque enim Sempronii, quod Pisonii fieri videas, Iudex Consulem, sed hic, illum, praeit: tametsi, Consilii Regii Locumtenentialis litterae, quae ad magistratus, frequentes adferuntur, Iudicem primo loco nominare semper soleant, et tum Consulem-, cuius rei caussas non est nostrum disputare, [p. 58] Alioquin aedes augusta, nihil non venerabile ostentat. Situs certe eius, in edito enim loco posita est, toti urbi decus conciliat eximium. Turris, quae tergo aedis adhaeret, tam opportune adtollitur, ut specula, totius urbis esse possit. A septentrione venientibus, prima incurrit in oculos, laeto subiacentis Sempronii, indicio. §. XLII. Vicinum huic, et vix passibus viginti, distans, versus urbem, sacellum est, Hungaris olim dicatum; remotius paullo aliud ad septemtrionem laniis, quos separatim sacra habere oportuit, ideoque laniorum, usque huc, templum vocatur, Die Fleischhacker-Kirche. Crediderim, iis aliquando opibus fuisse Lanios Semproniensium, ut peculiarem sibi aedem potuerint excitare, dedicareque. Male nonnemo, in his opificibus, aetate illa, censos fuisse lanios, existimabat, quorum, non urbica modo; sed ecclesiastica etiam sodalitia, refugerint cives reliqui: qua re factum sit, ut debuerint omnino, peculiarem sibi suisque, aedem sacram condere. Inductus in hunc errorem fuit, vir alioquin non ineruditus, carnificis vocabulo, quo lanios in diplomatibus adpellari, reperit, coniecitque inde eodem loco, lanios, quo carnifices, suppliciorum administros, ea tempestate fuisse habitos. Aliter du Fresne-f praeterquam enim, quod in honestissimis opificiis recenset carnifices, hoc est, qui carnesfaciunt, inter maiora regum ministeria simul connumeratos, ex veterum monumentis, adfirmat.2 Rudera iam sunt parietinas ostentantia, et nosodocheo,3 pridem destinata. Totius areae tractum, peculiaris murus cingit, multis hinc et illinc cippis, hodieque conspicuum. 3'* In commentatione Historico Critica, de Maria Hungáriáé Regina. Prodiit Lipsiae mdccxlii. for. quadrip.1 b l Vide Glossarium eius Tomo ii. edit. Parisiensis, in voce Carnifex p. 337. A.11 1 corr. ex inventerato 2 Textus inter verba crediderim ac adfirmat in manuscripto originali inter notas fuit positus (vide Bél 2001—2006.1. p. 90. notam n.) 3 malim nosodochio I Vide Bél 1742. II Vide Du Cange 1733—1736. II. p. jjy. Quid littera „A" in fine notae Belii significet, nescitur.