Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMB. I. DE LIBERIS REGIISQUE URBIB. DE SEMPRONIO 145 Matthia Trimel, et Ferdinando Dobnero. His accessit Matthias Unger, operarum scitus moderator. Factum, hac instauratione est, ut cum adspectus molis, tum atria in­terna, obtutum nunc habeant, curia dignum. In aditu, super porta, duae visuntur sta­tuae, quarum altera Prudentiae, Iustitiae altera, cives, ac senatores potissimum, admonet. Inscriptiones, his omnibus additae, quae a praetereuntibus legi possint: sunt enim parie­ti, auro inaratae. Altera sic habet: Ista DoMVs regi, patriae saCrataqVe Legi IVstos IVre IVVat, noXIa qVaeqVe Vetat. Altera, in hunc modum: paX pia sit DoMVI CaroLo sVb rege noVatae eX qVa IVstltlae pignora qVIsqVe ferat.' Nec minori cura ac studio, Armamentarium instructum est. Vix triginta passibus distat a maiori illo, cuius meminimus, munimento. Muri ei sunt solidi, camerae firmae, tectu­rae fortes et nitidae, imbricibusque opertae, belli autem, tanta instrumenta, ut possint obsessae urbis necessitatem, diutius sublevare. Vicina mola est, quae iumentis in gyrum acta, si externa vis ingruat, obsessis frumenta molat, panemque administret. Antiquitus iam habebatur, sed collapsa, recrudescentibus seditionibus civilibus, iterum redintegrata est: sed fere nullius iam usus. Inde turris, ferme ad lapidis iactum, supra moenia emi­net, bractea tecta, quae olim viridis fuit. Reliquae sunt remotiores, et abstrusae de indu­stria; quippe quod pyrii pulveris sunt apothecae. Quidquid praeterea, domuum per vi­cos urbis est, cultae eae sunt, tamque eleganti ordine positae, ut non defuerint, qui aedes Sempronienses vicinarum urbium substructionibus, praeposuerint. Harum LXXXIX. in urbe sunt, aequis interordiniis, plateis, et areis invicem separatae." Ceterum, urbs haec interior, in duos est divisa circulos. Exteriorem vocant, cuius aedificia, propius ad muros adiacent, lautioribus adeo fundis dotata; quod, si urbem obsideri contingat, iniu- riis hostilibus magis sint obnoxiae. Quidquid contra in medio inaedificatum est, id inte­riorem vocant, clauditurque, ab oriente platea D. Georgiv, ab1 occidente, cui a pistoribus nomen. Ovalis haec castri forma, cuspide respicit septentrionem, tergo meridiei obver­so per medium circuli interioris Nova platea abit. Aqua putealis, affatim in urbe sca­tet. Vix domum notare possis, quae non suo puteo gaudeat.2 Sunt et putei iuris publici, quorum unus ad S. Triadis colossum; alter, ad praetorii civici latus meridionale; tertius, muro Collegii PR Societatis lesu instructus; quartus ad Lanienam; quintus ad arma­mentarium. Distinguuntur hi a privatis aliis, litterarum C. S. symbolis, quae Civitatem Semproniensem notant. Horologia, quae sono aeris campani horas interstinguunt, tria sunt. Primarium, turri rotundae insidet; alterum viridi; tertium est PP. Iesuitarum. 1 corr. ex a 2 corr. ex gau-gaudeat 1 Haec duo chronostica ex notis Haynóczianis a Be/io transscripta. Vide [Ha] f. 28. " Quae in parte paragraphi reliqua continentur, ex notis Haynóczianis Belius mutuatus est (vide [Ha] ff. 28-29'), exceptis eis, quae de fossis in fine scribuntur. armamenta­rium: mola iumentaria, et turris, olim dicta viridis: aedes privatae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom