Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

146 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS Totidem et solaria obtinet: utraque enim porta suum habet, laniaria item domus unum, [p. 56a]‘ quod pia hac epigraphe insigniverunt eius aetatis homines: MortaLes estote pii! rVIt hora Venite O! VoX In Vestra IVDICIs aVre sonet. Domus est publica, quae inferiore quidem parte, laniis, tabernas carniarias praebet, su­periore contra, hospitium ministrat litteratori, prima elementa pueritiam docenti. Et car- niaria quidem, id habet commodi, quod non sit necesse in suburbanas egredi, aliquan­to longius distantes; sed multum simul adfert incommodi caelo aestuante. Praeterquam enim, quod gravius oleat, quam est salubritati aeris congruum; muscarum certe eam multitudinem huc adlicit, ut love cutopuicp fere sit opus, a vicinorum aedibus, et capiti­bus praetereuntium abigendas molestias.1 II In aedium porro, publicarum, quae urbi inte­riori insunt, censu, referenda est, Lackneriana domus, a viro illo, meritorum gloria illu­stri, nomen trahens. Destinata ea est, hospitiis militum, ducum in primis, isthic hiber­nantium; et si quis esse possit, absente milite, usus alius. Ad munditiem urbis pertinet, quod vicos omnes, compitaque, lapide stratas habeat: ut, quidquid, seu pluvium2 caelum effudit aquarum, seu colluviei quiddam est, ex puteis, aut coquinariis, emissum, omne id meatus ad id facti, foras educant. Neque praetereundum silentio est, cives, interiorem colentes urbem, gaudere quadam, prae suburbanis, praerogativa. Simul enim, ius civita­tis obtinerunt, simul etiam, Communitati Selectae, quam vocant, adleguntur: cum in re­liquis delectus habeatur scrupulosior, [p. 56] Moenium ambitum, fossae circumveniunt, in altitudinem depressae, ad capiendas aquas, rivuli, illuc se praecipitantis, qui licet exi­guus sit, tamen, obstructo [p. 57.] meatu, haud longo temporis tractu, crepidinis, dum opus foret, aequare posset fastigium. Urbis memoriale signum: lapis est viridis, sub porta anteriore; sub posteriore solea, et cranium. §. XL. regiones diver sae: orientalis. Urbs exterior, vel suburbia potius, uno tantum muro incinguntur, quem collocatis pas­sim areolis, portae quinque, intercidunt. Primam Viennensem adpellant, ab eo itinere, quod ad urbem ducit, tametsi et Windmühl-thor multis nominetur, a mola pneumatica, quae ante eam portam, erecta fuit aliquando. Altera, Neüstifftthor dicitur: Botschithor tertia, a Botskaiano tumultu, qui hanc suburbiorum partem, adsultibus in primis laces­sierat; quarta Schlipperthor, a platea, cui praestruitur; a templo D. Michaelis quinta, Das Michaelis thor, nomen acceperunt, [p. 57a]“ Intra haec pomoeria, pro ovali urbis habi- - tu, suburbia circumfunduntur, abeuntque in circulum, vicis in omnes fere, partes, varie, propagatis. Et regionem quidem orientalem, solae propemodum diversoriae3 tabernae, I molestias add. a nobis sec. [Ha] f. 29'. 2 corr. zxpluium 3 corr. ex diversioriae ' Auctor; cum in pagina 56. locus defecisset, textum in schedapaginae 55. agglutinata continuavit. II Quae nunc sequuntur, in folio posterius inserto (p. $ja) ductu auctoris ipsius exarata legi possunt. Omnia, quae in hoc folio Belius operi suo addidit, ex notis Haynóczianis hauserat, verbis certe amici sui condecoratis exornatisque. Cf. [Ha] ff. 2f-jor. Suburbia: eius portae:

Next

/
Oldalképek
Tartalom