Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

90 COMITATUS ARVENSIS PARS SPECIALIS fit Francisco Thurzo, iure, ex nuptiis for­te, quaesito. De gente Thurzonum, dissertatio: Philippi Iacobi Speneri, de eius origine, opinatio: ex Polonia, in Austriam, hinc, in Hungáriám, propagatio: Iohannis Thurs, in rebus Austriacis,yre- quens mentio: incertus Thurzonum in Hungáriám, adventus: eorum, ex Spenero, genealogia. iure1 quaesito ex nuptiis (habebat enim in matrimonio priore Barbaram Kosztka de Szedlecz, Nicolai, cuius nunc meminimus, filiam) relueretur. Atque adfirmavit omni­no arcis possessionem Ferdinandus, non Francisco tantum, sed haeredibus etiam suis, sed iure tantum hypothecario; donec a Georgio, quod supra memoravimus, prorsus inter gentis suae haeredia, referretur. §.IX. Admonemur iam, posteaquam in mentionem Thurzonum, honorificam non minus, quam necessariam, ventum est, uti liberaliter promamus, id quod nobis, de illustri prae- claraque gente, cognitum est. Et ad origines quidem familiae, quod adtinet, ita eas Philippus Iacobus Spenerusl) designat, ut habeamus sane, quod diligentius indagemus. Perillustris familia Thurzoniana,2 Baronum et Comitum dicitur ex Tartaria, in Poloniam, et Hungáriám venisse: unde linea una in Germaniam transiit, sede Augustae Vindelicorum, sumta; sed in Hungáriám rediere et in Austriam, ubi sub FerdinandoX. a Comitibus Hardecciis emere dynastiam, Gravenek3 infra Cremsium4 ad Danubium. De Tartarica gentis origine, [p. 57.] est cur dubites; nisi fidem adfirmant diplomata. Proclivius ad credendum est, ex Polonia soli caelique benignitate, illectos, in Austriam abiisse, indeque in Hungáriám venisse, posuisseque apud Scepusios sedes, vico Bethlenfalva, quem in cognomen retu­lerunt postea, sive aere parto, sive regum beneficio. Ac reperio sane, Iohannis Thurs ab Raucheneck, mentionem in rebus Austriacis m,) ad annum MCCCLXIII. et postea. Iohannis huius, pater fortassis fuit Otto Thurs, cuius epitaphium, in Viennensi quo­dam coenobio, nota anni MCCCXX. insignitum hodieque superesse aiunt; tametsi id frustra indagaverimus hucusque. Ottonis interim, haec et Iohannis successio, licet a ne­mine vocata fuerit in dubium; tamen, quomodo se Hungáriáé intimaverint, eorum po­steri, repertu erit difficile. Nam, cum Ottonis quidem aetas, in Caroli I., Iohannis au­tem in Ludovici, eius filii, tempora incidat, adhuc in Austria tunc rerum potieban­tur Thurzones. Proinde, sub Sigismundo rege, exterarum familiarum in primis aman­te, accessisse in Hungáriám, censendi sunt. At enim, quis ille fuerit, qui primus subiit Hungáriám, non facile dixeris: nisi Georgius ille sit, cuius Spenerus meminit. Vixit ex ea gente, inquit, anno MCCCCXLVI. Georgius,5 pater Iohannis,6 quo nati sunt1 Iohannes* 8 * Episcopus Wratis[p. 58.]laviensisf Stanislaus Episcopus Olomucensis et10 [Spener 1717. 372.] m'^ Adi Commentarios pro Historia Alberti II. Ducis Austriae, scriptos, ab Antonio Steyerer S. I. Lipsiae A. 1725. fol. in Additionibus ad Cap. III. p. 335. et p. 377. denique p. 427. ubi Diplomatibus Ducum Austriae Rudolphi, Friderici, Alberti, et Leopoldi, testis subscribit. 1 add. sec. notam marginalem (iure, ex nuptiis forte, quaesito) 2 Spener 1717. p. 372. Turzonia 3 Spener 1717.1. c. Graveneck 4 Spener 1717.1. c. Grembsium 5 Spener 1717. p. 372. add. Turzo de Bethlem falva 6 Spener 1717.1- c.Joannis 1 add. a Belio 8 Spener 1717.1. c. Joannes 9 Spener 1717.1. c. Vratislaviensis 10 add. a Belio Vide Spener 1717. p. 372. Nota haec, quae a Belio (aut minus veri similiter a copista) non est confecta, a nobis composita est uncis [] con­clusa, denotato loco Speneriano a Belio citato.

Next

/
Oldalképek
Tartalom