Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
MEMB. I. SECT. I. DE ARCE PROCES. INEER. ARVA 91 Sigismundus an Franciscus,1 Episcopus Nitriensis, et Vratislaviensis,2 quorum frater Georgius, Banus3 Hungáriáé* gentem propagavit. Ita Spenerus. quae sane, in errore cubant, iusta serie, a nobis reponenda. §.X. Fuere Georgii5 I. quod ex prisca Phurzonum tabulan) genealogica, quae est in manibus nostris, didicimus, filii duo, Iohannes I. alter, alter Theophilus. De Iohanne II. in Silesiographia HenneliQ' renovata, ad Iohannis II. Episcopi Wratislaviensis mentionem, haec reperio: Patrem habuit (episcopus) Iohannem6 Thurzonem, Hungarum, eum puta, qui ex fodinis metallicis in Hungária, immensas opes collegit, posteaque Cracoviae domicilium collocavit, et Comitis dignitatem adeptus est. Ita res habet omnino. Corrasit Iohannes, ingentes divitias, sed haud sine aerarii regii intertrimento. Itaque, ut repetundarum actionem, quae ei intentabatur, tempestive declinaret, convasatis clam thesauris, Cracoviam concessit: unde Cracoviensis ei nomen adhaesit. Eluisse tamen labem eam, inde possis arguere, quod filios suos, nihil dubitarint reges Hungáriáé, summis honoribus exornare. Quid? quod redux ipse in Hungáriám, anno MDVIII. diem obierit, se- pulchro, in D. lacobi, templo, Leutschoviae, [p. 59.] illatus. Quinque ei filios fuisse, cum laudata nunc tabula, tum monumenta alia nos docuerunt. In his primogenitus Alexius I. Locumtenens regius fuit, quem Iohannes II. Episcopus Wratislaviensis; hunc Georgius II. universae rei metallicae, per Hungáriám, praefectus, istum Stanislaus I. antistes Olomucensis, ordine nascendi, excepit, quem denique Iohannes III. Comes Comitatus Scepusiensis clausit. Iuvat nunc singulorum exaggeratius meminisse. Et Alexius quidem, uti natu maximus, ita primus omnium fuit, qui se regibus Hungáriáé penitus intimavit. Uno quasi fasce, laudes eius complectitur, IstvanffyusU Fuit, inquit, vir, prudentia et gravitate summa, priscique et integri moris. A Wladislao7 primum ad honores evectus, deinde liberalitate Ludovici, dignitatibus bonisque auctus, postremo maiores opes et divitias, a Ferdinando consequutus, et inter primos amicorum adscitus; tum commendatione Annae reginae, cuius gratia florebat; tum, quod Germanica et Polonica lingua facundus, fl.de incorrupta, et pacis artibus clarus habebatur. Et Wladislao quidem, peritia rei metallicae, in primis innotuisse Alexium, reor: quippe, qua, et pater Iohannes valuit, et Georgius uterinus suus. Haec demum gratiae initia, tantopere increvere, ut vix quidquam occiperet Wladislaus, quod erat necessarium ad metallorum procurationem, nisi Alexio, et Georgio Thurzone, consciis. De Georgio, dicemus postea, nunc quae in hoc genere, Alexii Tabula ingens, e linteo est, pictoris manu adumbrata, sed quam petulantia militum praesidiariorum foedavit. Nam, in uno coenaculorum arcis pependisse aiunt, qui nos monumento illo, ditarunt. u'^ Cap. VIII. §. 45. p. 128. nota a.) editionis Fibigeri Anno 1704. for. quadrip. p * Libro XV. p. 236, 35. 1 Spener 1717. 1. c. add. A. 1504. 2 corr. ex Varadiensis sec. Spener 1717. 1. c. 3 Spener 1717. 1. c. Bannus 4 Spener 1717. 1. c. Ungariae 5 corr. ex Georgius 6 Henelius 1704. II. p. 128. Joannem 1A Wladislao Istvánffy 1622. p. 236. Ab Vladislao Auctoris, de natalium Thurzo- nianorum ordine, commentatio: -parens familiae Georgius 1. genuit Iohannem, et Theophilum: Johannes Cracoviensis cur dictus: eiusfilii quinque: Alexii 1. natu maximi fortuna, et laudes: fuit cum fratre Georgio, metallorum studiosissimus: Vide Henelius 1704. II. p. 128.