Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
MEMB. I. SECT. I. DE ARCE PROCES. INFER. ARVA 89 gratia nostra Caesareo regia, benigne propensi manentes. Datum, in civitate nostra, Vienna, d. XVII. Aug. Anno MDCCIII. Leopoldus m. pr. Ladislaus Matyassowszky, Episcopus Nitriensis, Ladislaus Hunyadi. Vix, iussa haec, ad provinciales dimissa fuere, cum repetitis, Schlaffen, praefecti Arvensis, precibus, excitatus Caesar, machinas simul grandiores, et bellicos adparatus alios, Arvam deportari iubet iterum. Leopoldus. Moderni temporis ratione sic exigente, benigne resolvimus, ut certa tormenta, et alia requisita bellica, in praesentibus inclusa cysta specificata, ex fortalitio nostro Comaromiensi, in arces Arva, Likava et Lietava, confestim transportarentur et transvehantur. Idcirco, vobis, harum serie firmiter praecipientes, committimus et mandamus, quatenus seposita omni mora, etc. Viennae, dieX.~K. mensis Augusti, anno MDCCIII. Atque fuit sane providentia isthaec usui, cum seditio erumperet Rákócziana. Diutius enim in fide permansit Arva; dum fame, an molestia alia, fracti, qui inerant, victas manus darent obsessoribus. Meminit deditionis Wagnerus,^ ■* sed loco alieno. Inde, inquit (de Leutschovia intercepta dixerat), captaper iter Arrava, auriferam in vallem infunditur BertséniusI Nam, neque a Bertsenio sub iugum arx missa fuit; neque ille hac iter fecit, cum se ad Vetusolium, anno MDCCIII. XV. Novembris intra metalliferos montes, iniiceret. Emissarii fuere, qui, cum rustica plebe, interceptae arcis laudem, propriam sibi fecerunt, [p. 55.] Vertit postea in rem suam Rákóczius, limitaneae adversus Poloniam, arcis positionem. Quia enim, per eam regionem, belli fomenta, quae sufficiebat Gallia, invehebantur in Hungáriám, Arvam tunc, horreum quasi quoddam bellicum fuisse, accepimus. Pessum euntibus Rákóczii rebus, diuturniore opus fuit obsidione, donec edomaretur, Winklerus, arcis praefectus. Facta demum anno MDCCIX. mense Aprili, deditione, quidquid adparatus in arce latuit, in rationes bellici fisci, relatum est, suaque regioni tranquillitas, quasi consopita procella, ante reddita est, quam id poterat sperari. Iam, alta undiquaque pace, segnius arx custoditur; tormentis autem muralibus, propemodum nudatam meminimus. §- VIII. Hucusque, fatorum legebamus vestigia, quae arcem, inde a prisca aetate illa, ursisse constat: iam postea, de heris eius, et horum vicissitudine, dicendum in compendio erit. Fuisse olim, regibus propriam, nunc diximus. Duravit iuris haec successio, usque ad Ludovici II. cladem. Tunc vero demum Ferdinandus, uti necessarios bello sumtus, quacunque posset ratione, conquireret, anno MDXXXV. arcem hanc, et alias, Bohemis magnatibus, donationis titulo, pignori opposuit. Erant hi Iohannes de Dubové, et Nicolaus Kosztka de Szedlecz. Inter utrumque ita demum convenit, ut arcibus aliis Kosztkae permissis, Arva, in potestate esset Iohannis de Dubové. At eo brevi post mor[p. 56.]tuo, arx, cum universa ditione, ad fiscum regium, denuo recidit, a Venceslao Kosztka, Szedlenszky, Nicolai filio, iure, quod hypothecarium3 dicunt, redemta iterum, possessaque: dum a Francisco Thurzone, nuper Episcopo Nitriensi, et Camerae Hungaricae praefecto, k) Lib. XVIII. p. 748.* turbantur a Rákóczianis: fitfactiosorum horreum: recipitur a Caesarianis.2 Arva, quos, ab aetate retrusa, heros habuerit: datur a Ferdinando pignori, Bohemis proceribus: Iohannide Dubové, et Nicolao Kosztka, de Szedlecz: 1 Wagner 1719-1731. II. p. 748. Berczenius 2 corr. ex Caesarianeis 3 corr. ex hypothecarum Vide Wagner 17x9-1731. II. p. 748.