Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
88 COMITATUS ARVENSIS PARS SPECIALIS genere conficiendi. Haec Wagnerus. quae, si Poéta, inventorem gladiorum indignatus, legeret, occineret credo iterum iterumque: Quis fuit horrendos primus qui protulit (uncos)1 enses? Quam ferus et vere ferreus ille fuit! Quod subtexit, scriptor alioquin scitus, mitius, vellem, sonarent, et, sine gentis Hun- garicae, iniuria. Gens dura, et pervicax, non nisi atrocioribus suppliciis, et, quae alibi saeva viderentur, coerceretur.” Neque enim, gens universim; sed qui se in ea, maleficio contaminaverunt, ad haec supplicia amandandi fuissent. §.VII. Ita se tunc Arvensium res habuere. Quae inde sequuta sunt tempora, pacata, uti provinciae toti, sic et arci, evenere. Tenebatur interim Caesarianorum praesidio, haud secus, quam si proximum fuisset bellum, quod gerebatur, Turcicum. Nimirum, quidquid militaris instrumenti, defensandis, adversus obsidiones, arcibus, necessarium existimabatur, omne id, iustis adparatibus, in annos singulos, invehebatur. Pace demum, Carlovitzii, aequis, uti se dabat occasio, legibus, conciliata, non tantum negligentius Arva habebatur; sed inermis fere, et modico admodum praesidio, insessa [p. 53.] relinquebatur: dum Rákóczius, ciendae seditioni, signa, per superiorem Hungáriám, adtolleret. Inerat tunc in arce, Ludovicus Schafperus, cum gregarii militis tenui manipulo; ceteroquin, vir impiger, et adtentus ad arcis, cui praefuit, custodiam. Ergo dum urbes castraque, cis et ultra Tibiscum, a seditiosis intercipi, iamque Scepusio, immanem eorum multitudinem, ingruere, audit; consilii bellici proceres, de periculo suo, deque rei tormentariae, inopia, semel iterumque admonet, suppetias obnixe rogat, atque impetrat. Leopoldus enim, qua erat providentia, tercentos primum sclopos manuarios, mox et tormenta currulia, Comaromio, Arvam devehi iubet. Exstant, in eam rem, Caesaris, quae ad plures Comitatus dedit, mandata, quorum prius, sic habet: Leopoldus. Quandoquidem ex benigna ordinatione nostra, Canisiensis antehac armamentarii praefectus, cum pixidariis suis, sine mora, in fortalitia, Arva et Likava, se conferre, et trecenta sclopeta secum advehere debeat. Eapropter, pro celeriori, eiusdem praefecti, transitu, et praeattactorum sclopetorum, transportatione; Fidelitatibus vestris, hisce benigne committimus, et mandamus, quatenus, dum et quando huius Comitatus fines adtigerit, confestim, necessarios currus eidem praestare, et ad vicinum Comitatum promovere velint, neque ullo pacto, intermittant: Vobis in reli[p. 54!\quo, Nempe, cum arces Hungáriáé utriusque alias, tum Canisam quoque, solo aequandam, anno superiore, iusserat Leopoldus, ne, praesidiis muniri, atque exercitum, Gallico, quod exarserat, bello, necessarium, ea re, diminui oporteret: dum interim, deducti illinc, cum tormentis, bellici adparatus, Comaromii partim, partim laurini, per apothecas reponerentur. 1 insert, a Belio 2 add. sec. synopsin Tibullus Elég. I. io. 1—2. Vide Wagner 1719—1731./. j^j. Res arcis post Tökölium pacatae:2