Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

86 COMITATUS ARVENSIS PARS SPECIALIS sub Tökölio patre: filio Emerico. Arvensium. Meminit grassationes Záwodszky:’ Anno inquit, MDCW manipulus Haydonum, quibus praefuit1 capitaneus Hayda Gergel vocatus, vice-capitaneusque, Vaczy Nagy István dictus, in ipsa statim aestate, Comitatum Arvensem ingressi, eundem misera­biliter populabantur; donec tandem, die XXVII. Decembris, per colonos Arvenses, Capitanei primum, tum ceteri Haydones, circiter numerum3 CCCC misere caesi, trucidati, et in flu­vium Arva, proiecti, iustas sui latrocinii dederunt poenas. En plebis Arvensis, in propul­sandis iniuriis, fortitudinem! Bethlenio postea, res novas ciente, una cum hero, Emerico Ihurzone, victas manus dedisse, certum est. quam dein facilitatem, mors summi viri, tri­stem fecit. Quid vero Rákócziano bello, priore illo, arci evenerit, iam pridem Thurzonum praesidiis orbatae, non est proclive dicere. Funestiora accidere omnia, cum seditio­nem molitus Tökölius, Hungáriám omnem, pervasit. Pater Stephanus, Frangipanianae, Zrinianae, et Nádasdianae coniurationis [p. 49.] socius, infestam primo, regionem fe­cit: eoque mortuo, filius suus Emericus, in Arvensi arce, perfugium aliquantisper habuit; dum convasata supellectili paterna, ad Polonos evaderet. WagneriQ hanc in rem ver­ba sic habent. Strenue bellum promovebant Arvensi, Liptoviensique Comitatu: montes in­ter, qui a Morava amne, ingenti tractu, in Valachiam funduntur, ubi Slavos, aut Pannonum reliquias, lingua, moribus, multum ab Hungaris4 discretos, consedisse diximus. Immissus ad persequendos Heisterus, pleraque regione vastata, in arcem Kusenseml fugitivos adegit. Valida oppugnatione arx invaditur; nec minus strenue salutem illi suam propugnabant: donec exstin­cto vi morbft Tökölio,1 animis collapsi, praecipitifuga sibi consulerent. Arce, a praesidiariis de­dita, Tökölius8 iunior paternorum olim scelerum haeres, fax patriae, ac probrum futurus, cum Ketzero9 quopiam, evasit. Inde Arvam, et imminente undique Heistero, Likavam, nec ignobi­le, nec10 immunitum oppidum se recondunt. Ambigue haec, a scitissimo auctore, dicuntur: quippe, non satis gnaro situum. Praeluserant civili bello, Stephanus Petróczy, Matthias Suhay, Paullus Szepesi, Gabriel Kendi, aliique, anno septuagesimo secundo, supra mille sexcentos; iamque omnem regionem, quae inter Patissum, et Hernddum sita est, secum traxerant, dum per Sarosienses et Scepusios, in Liptoviensem, et Arvensem, Comitatus omnino montanos, illapsi, in Trentsiniensem, ob praedae [p. 50.] cupiditatem, palanti­bus similes, effunderentur. Hic vero, obviatum sparsis est, a ducibus Caesarianis, Paullo Eszterhdzy, Heistero, et Coppio refractariis, in Cassensem arcem, ditionis Petroczianae, se inficientibus: dum interim Stephanus Tököly, in arce Likava (non oppido) vita decederet: filio Emerico, hinc Arvam, altius intra montes aquilonares, et ad limites Poloniae propius, re undiquaque trepida, quasi ex testamento, fugere iusso. Hic, quantum sciam, ordo fuit, repressae tunc perduellionis. e3 [Wagner 1719-1731.1. 248.] 1 Anno MDCVI. Závodszky 1743. p. 363. eodem anno 2 add. sec. Závodszky 1743. p. 363. 3 add. a Belio 4 Wagner 1719—1731.1. 248. Ungaris 5 corr. ex Kosensem sec. Wagner 1719—1731.1- c. 6 vi morbi add. sec. Wagner 1719—1731.1. c. 7 Wagner 1719-1731.1. c. Töckelio 8 Wagner 1719-1731.1. c. Töckelius 9 Wagner 1719—1731.1. c. Kezero 10 ignobile, nec add. sec. Wagner 1719—1731.1. c. Vide Závodszky 1743. pp. J63-J64. ” Nota deest, tantum loco eius in textu a copista designato. Ubi cum sine dubio locum Wagnerianum a se citatum adnotare Belius voluisset, illum in editione nostra addendum esse duximus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom