Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

MEMB. I. SECT. E DE ARCE PROCES. INFER. ARVA 85 commigrantes hospites Polonos; ille, quia materna successione Rex Poloniae fuit, et se­mel atque iterum illuc, montano hoc itinere, commigravit. Quid? quod Polonorum comi­tia Budae partim, partim Vetusolii habuerit, quae res, limitaneam arcem, hospitiis vici­nae gentis frequentatam, et celebriorem reddebant, et adparatibus instructiorem. Postea, Sigismundo rerum potito, quemadmodum ora haec omnis, ab Hussitarum illuvione inses­sa fuit; sic et arcem, suis munitam praesidiis tenuisse, cum ratione existimarim. Certe, praecipuum Arvae robur, tunc fuisse conciliatum, tam est pronum arbitrari, quam quod maxime. Quia enim, inde ab anno MCCCCXX. late per Hungáriám aquilonarem gras­sabantur, infestissimi homines, et loca idonea castellis sollicitissime communiebant; non poterant non, arces simul occupavisse, quarum praesidiis, et se tutarentur, et quam il­luc cogebant, praedam. Duravit haec eorum libido, annis propemodum sexaginta; dum, partim ductu, partim auspiciis Matthiae Corvini, partim regione depellerentur, par­tim cogerentur, mandata facere. §. IV. Recuperatam arcem, quin, vetere illo regum more, Castellanis dederit administrandam Matthias, eo minus ambigo, quo magis eius [p. 47.] intererat, uti, et praesidiario mi­lite instructa esset arx, et nullo non munitionis genere: quando, Casimiri Poloniae regis factione, quae eum pene solio excusserat, admonitus est, obfirmari oportere fines, adver­sus gentem, paci Hungáriáé, et felicitati regis, nunc insidiantem, nunc vi aperta, immi­nentem. Meminimus, sub ipsa, commentationis huius exordia, illustratam a Mattiiia fuisse Arvam, custodia Petri Archiepiscopi. quod iam non est necesse recognoscere; ma­xime, quod rem omnem, prolixa diligentia excussimus in historiad,) Archiepiscoporum Colocensium. Istud, ex Matthiae illo facinore colligas, et tunc habitu fuisse arcem, ut di­gna ei videretur, quae tantum captivum, intra sinum custodiret; sive id arcis robori tri­buerit; sive retruso eius, ab hominum celebritate, situi. Ostenditur hodieque career ille, in suprema arce, nisi fallat indicium, sic satis teter arctusque: quippe qui, pennariae te- nebrosaeque cellae, modum referat. §.V. Alioquin, Tartaricis illis, et Turcicis bellis, quae late depascebant Hungáriám, inteme­rata superabat Arva, retinuitque eundem fortunae, qui et a Matthia datus fuit, te­norem, usque ad Botskaii aetatem; hoc est annis centum quindecim. Tunc vero, quod Georgius Thurzo, Arvae dominus, [p. 48.] fidem, Rudolphi constanti animo sequu- tus, obicem positurus putabatur, novarum rerum studiosis, armis territam arcem fe­runt: anne vero interceptam? nihil reperio in litteras relatum. Opinor tamen, perduras­se, in Rudolphi iuxta et heri Thurzonis, fide, eo quod, ne tunc quidem rapuisse absti­nuerunt Botskaiani, cum iam pax Viennae coaluerat: credo, ut constantiam ulciscerentur Matthiae Corvini, arcis observatio: nobilitatur, Petri Archiepiscopi canere: huius motiimentum hodiernum. Mansit Arva, Tartaricis et Turcicis bellis intemerata: quid ei civilibus bellis evenerit? ‘Ij Tomo, Operis huius, III. p. 558. sequ.

Next

/
Oldalképek
Tartalom