Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

82 COMITATUS ARVENSIS PARS SPECIALIS Ujvárini, Germano tradita, consultat: Neo- soliensium civium lites mutuas componit: Tureas a grassationibus, qua consilio, qua ostentatis armis, reprimit §. XXIX. Ultima Georgii, cum proceribus aliquot, de republica consultatio: mors summi viri: fu­nebris pompa: monumentum a Záwodszkyo perscriptum §. XXX. Emericus, unicusfilius,patri Georgio, succe­dit: eius nativitas: studia adolescentiae domi, et Wittebergae: surrogatur mortuo geni­tori in officio Supremi Comitis: utitur con­siliis matris Elisabethae Czobor: celebrat nuptias, cum Christina Nyári: sequitur partes Bethlenii: moritur Niklsburgi: epitaphium, quod ei deposuit Záwodszkyus §. XXXI. Viri desiderium: existimatio apud exteros: in laudes eius carmen: sepelitur in Arvensi crypta §. XXXII. Filiae Thurzonis Palatini, octo: earum nu­ptiae: Martini, tertio geniti: Georgii I. breve genus: Tabula genealogica gentis uni­versae §. XXXIII. Commentationis, de Thurzonibus caussa: auctoris, de civibus suis gaudentibus tenebris querelae §. XXXIV. §.I. Etymon Arvae/ an fuerit arx Templario- rum, auctoris dubitatio: opus forte Sarmaticum est} De vocis Arva, etymo, tunc fuimus solliciti, cum de nomine Comitatus, disquireba­mus. Iam, perinde habemus, sive ab Arva quis velit derivare, quod orphanum Hungaris significat; sive a Slavorum Orawa, quo situm notant, habilem arationibus, et semen­tis patientem. Quidquid autem de nomine statuas, origines arcis, et primos condito­res, vix possis vestigando eruderare. Vulgi est opinio, Templariorum, et opus fuisse, et sedem, quod, si vel diplomatibus posset doceri, vel historicorum monumentis, equi­dem in lucris deputarem. Nam dubium est mihi omnino, [p. 42.] fuisse Templariosi] in Hungária: quando nihil quidquam de iis, decimi quarti et decimi quinti ineuntis seculi historia, meminit. Ego ita reor, Sarmaticum opus esse; tametsi nequeam defi­nire, qua id aetate posuerit, gens bellicosissima. Auguror tamen, inter Abarorum et Hungarorum, qui ultimi regionem subiugavere, tempora, arcis initia, collocari oportere: adversus quos, Sarmatae, montana istiusmodi castella excitavisse, censendi sunt. Sed, idemne iam tum arci, quod est hodie, nomen fuit? si notionem spectes Sarmaticam, ita credo; ex qua, contractis elementis, Arva fecerunt Hungari; Orawa, in Orva, et istud demum, in Arva, commutantes. Si coniectationes sequare, pronum erit, de Templariorum, in Hungária, sedibus, opinari, ob eorum temporum indolem; sin, diplomatum fide standum sit, atque historiarum monumentis, impeditum fuerit, opinationi illi fidem conciliare. Nam, diplomata quidem nemo adhuc protraxit in lucem, quae Templariorum, saltem mentionem haberent; historia autem Hungarica, muta est, in re momentosa adeo, et infinitis scriptoribus celebrata. Nempe, cum anno MCXVIII. et sequenti, institutus ordo, ad annum usque MCCCXI. perduravit, qui potuisset sileri a nostris scriptoribus, in tantarum opum possessione, criminum praeterea, quae iis impingebantur, abominanda iniquitate? Ergo provocamus iterum iterumque, civium diligentiam, eruderandis Templariis, necessariam: sed rogamus etiam, ne nostram nobis dubitationem, vitio vertant; dum docuerint certiora. 1 add. sec. synopsin in ms. p. 38.

Next

/
Oldalképek
Tartalom