Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
MEMB. I. SECT. I. DE ARCE PROCES. INFER. ARVA 83 §- IISitus est maxime ardui. Petrae enim incumbat, hinc, qua aditur acclivi, praeruptae, qua in altum surrigitur. Triplici mole instructa est, infima, media, et summa, quarum singulae, ita sunt coaedificatae, ut se sustentare possint mutuo, si arx, adversus obsidionem sit defensanda. Et infima quidem, quam Arva subluit, multarum est opportunitatum. Portis aditur tribus, validi operis, quarum extrema, viae obiicitur, ad arcem ducenti. Acclivis inde adscensus est, ad alteram. Connectitur ea cum vasto illo propugnaculo, cui for[p. 43.]nicesb') substructi sunt, hospitiis militaribus destinati. Huc admissis, tertia porta obiicitur, turriti et ipsa operis, qua demum superata, arx subiicitur. Et porta quidem extima, nihil, sive insignis, sive inscriptionis refert. Media, inciso lapide characteres, I. Z. G. et anni 1543. indicium ostendit, cum insigni quodam, praeter morem, ex quadratis, et coeuntibus in angustum lineis, compositum; dum post, erectam quasi columnam, in litterae T. simulacrum, desinat. Quid sit ostenti, nemo nos docuit; nisi quod litteras I. Z. G. ita sit nonnemo interpretaturus, ut crederet, Ioi-iannes Szedliczky Groff, iisdem significari, quo nomine Nicolai Szedliczky nepos, Wenceslai filius, adpel- latus fuerit.’ Porta tertia, luculentiora ostendit monimenta. Gemino ea insigni superbit, altero, quod a dextris est, Thurzoiano, Gzoborianofi a sinistris, cum symbolo: Optima custodia, pietas, et quae istud excipit, huiusmodi cum inscriptione:*' Sacratissimo Principe ac D. D. Matthia II.,1 Dei Gratia electo Romanorum Imperatore, semper Augusto, Germaniae, Hungáriáé, Bohemiaeque Rege, feliciter regnante. Opus hoc recens Illustrissimus Comes ac D. D. Georgius Thurzo de Bethlenfalva, Regni Hungáriáé Palatinus, et Iudex Cumanorum, N. N. de Arva etP. P. eius Dominus, Comitatus Supremus et Perpetuus Comes, S. C. Regiaeque Maiestatis intimus Consiliarius, et per Hungáriám Locumtenens, sumtibus propriis, erigi curavit. A. M.D.CXVI. [p. 44.] b) Hos, Stephanus Thököly, ante fertur construxisse, quam novarum rerum studia, quae animo coquebat, palam fierent: nam, possedit omnino, arcis portionem quandam, iure hypothecario, sibi obstrictam. Nam Elisabetham Czobor, votis secundis, in matrimonio habuit, qua de re dictum est satis. Arcis situs arduus: moles triplex: infimae opportunitates ac portae: inscriptio, quae in media •visitur: interioris insignia IhurzoianoCzobomna: 1 add. sec. textum in Kubinyi 1890. p. 19. publicatum. Vide etiam notam ** Errat Belius, aut magis qui litteras illas portae incisas denotavit: non enim J Z G, sedJ Z D inibi leguntur, quae autem ,Johan z Dubovce" sive „Jan z Dubovcd’ significant. Cfi Kubinyi 1890. 17-18. (ubi in p. /7. etiam delineationem insignium scite factam conspicere possis), Piecková 2008. 26. De Johanne z Dubovce vide §. VIII. Insignia haec inscriptionemque in incendio quodam saeculo XVIII. periisse testatur epigraphe nova ab arcis restaurátoré Francisco Zichy pro loco prioris Thurzonianae anno 1800. posita. Cf. Kubinyi 1890. 18-19., cluz etiam inscriptionem priorem Thurzonianam a quodam manuscripto depromptam in libro suo prodit (ibidem 19.). Quo textu cum eo, qui a Be/io datur, comparato nemo est, quin viderit Belianam lectionem Zichiana multo meliorem esse plenioremque.