Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

MEMBRUM I. PHYSICUM 65 proveniuntque meridionali potissimum ora, sic satis copiose, si annus respondit arbori. At, praecoces fructus, rarius adolescunt, maturescunt autem omnium rarissime; quod, nunc florem depascat gelu, nunc increscentes fructus, frigus, et id genus iniuriae, cor­rumpant. Ergo, careant oportet, incolae, eximio illo proventu, quo alibi per Hungáriám, non victitat modo, rustica multitudo; sed facit etiam lucelli quidpiam. Herbae contra ra­dicesque hortenses, melius, se habent, eo quod poterunt uberiori laetamine confoveri. Serunt autem rapam, siserem, raphanum utrumque, petroselinum, allia, cepasque. In pri­mis, pastinacam amant rustici, quam ideo per apertos sterilesque campos, magna copia, educant eduntque, etiam crudam, longe avidissime, hibernis mensibus praecipue, et cum sunt noctes diutinae. Tunc enim, maturius, sive curandi pecoris, sive operarum aliarum, caussa, surgentes de furnis, plures radices derodunt, dum excoquantur aliae. Habent, ole­rum quoque, curam praecipuam, quae inferioris Processus incolae, [p. 13.] vasis, ut ace­scant, vulgato more recondunt; non item Processus Superioris petrones illi. Scrobem, sci­licet, humi, tantae capacitatis, deprimunt, quantam, oleribus oppleri posse, sperant. In hanc demum, brassicas suas, concisas partim, partim capitatas, iniiciunt, pedibus consoli- tant, et pondere, superne imposito, sinunt acescere. Foedum hunc, condendorum olerum modum a Polonis accepisse Arvenses, reor. Nam, per Poloniam, ante sex lustra, iter facien­ti, idem in oculos incurrit. Quidquid eius sit; reposita sic olera, promunt ad escam, nostri, neque non tanta gustus adprobatione edunt, quam quae potest esse maxima. Accidit fre­quenter, ut vere ineunte, ranae, in his brassicarum scrobibus, nidulentur, perreptentque, quod est ab operculis nudum, quo tamen obtutu, adeo non sibi fastidia cieunt, cynici isti; ut accendant potius adpetentiam. Cannabi et lino foeminae student eo diligentius, quo fa­miliarior eis est vestis lintea. Utriusque tamen proventus, vix sufficit multitudini. §. VIII. Res pecuaria memoranda iam est. Universim, exile est pecus Arvense, neque ita copio­sum, ut, seu rusticationi, seu alendo populo sit sufficiens. Boum moles, parva est, pilus fere versicolor; cornua, indecore contorta. Suppar et vaccarum genus, sed lactis tamen, quam pro statura, copiosioris. Videas, tenuiorum fortunarum rusticellos, unius vaccu­lae lacte victitare. Atque, adfirmatum nobis est omnino, haud raro, patrem, et matrem familias, cum septenis octenisve liberis, ab uberibus, vaccae istiusmodi, spiritum trahe­re; sed evenire etiam, ut si solvendi necessitas tributi, incumbat, promum hunc con- dum, vendere cogantur, quod, quam sit triste in paupere plebe, illi existimabunt, qui­bus has istiusmodi calamitates, spectavisse contigit. Equi pro montium ingenio, graciles [p. 14.] et heic sunt, idonei tamen agrestibus operis. Sunt, in nobilibus cum primis, qui­bus Polonicum seminium placet. Procerius id est, et compage solidiore, atque laborum pa­tientia, insigne. Educatur autem, genus utrumque, non tam caussa mercatuum, quam, ut ne desit, seu agricolationi, seu usibus aliis. Frequentiores sunt greges ovium, qui per mon­tanas stabulationes, ad eum modum aluntur, quem apud Zoliensesf atque Liptovienses h,) Tomo Operis II. p. 398. ° Inibi, p. 537. 1 1 add. sec. synopsin in p. 2. herbarum, et radicum, qualiscunque proventus: oleris conden­di, ut acescat, foeda ratio: a Polonis forte accepta: cannabis et lini studium: rei pecuariae modus: boum et vaccarum: equorum: oviumd

Next

/
Oldalképek
Tartalom