Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
66 COMITATUS ARVENSIS PARS GENERALIS casei huiatis laus: porcorum foe- tura exilis: aves domesticae: apum studium: Lautumniae Arvensium.' lapidis earum natura: quorsum evehantur: memoravimus. Istud damnaveris circa utilissimae pecoris curam, quod tenelli foetus, multum damni accipiant a serotino frigore. Alioquin, caseus huias1 tametsi aequari nequit Briznensi illi, aut Liptoviensi; non est tamen fraudandus laude sua. Fit is heic quoque copiosus, sed evehitur tamen rarius, quando sunt, qui eum domi exedant. Nam, si- cubi, apud Arvenses profecto, valet medicum illud axioma: Caseus et panis sunt optima fercula sanis.k) Denique, porcorum foeturam, suffecerit, non siluisse. Tenuis illa est, et, ob speciei naturam degenerem, minus fructuosa. Vix tamen rusticum repereris, cui non sit, qualiscunque Sabellicorum numerus. Aluntur aestate, apricis pascuis, hieme, partim glande, per silvas, partim farre, et ad saginam, domi. Ergo, habere succidiam, in lucris Arvensibus est; farciminibus autem victitare, in deliciis. Res aviaria domestica, neque uber est nimium, neque arcta. Educantur, nimirum, anseres, anates, gallinae; parcius Indicae illae, ob diutinum, et perniciabile avi, frigus. Apum studium, quod in hac Poloniae vicinia, mirari possis, remissius haberi, accepimus. Haud tamen desunt, qui et hanc rei familiaris partem, adtente administrent, [p. 15.] §.IX. Non est silendum, Lautumniis quoque lapidariis, proficere Arvenses. Quatuor earum praecipue, operis frequentari, accepimus, puta, ad vicos: Mezybrodya, Bziny, Putzow, et Biely Potok. Et hic quidem, molares lapides potissimum excinduntur, praestantes ii quidem, nescio tamen, an suppares Geletnekiensibus: saltem, saxum huias, porosum esse, magis Geletnekensi, satis constat. Utuntur molaribus his, praeter Arvenses, Liptovienses, quoque Thuróczienses et Trentschinienses. Lautumniarum reliquae, lapide instructae sunt fissili, et qui natura, ita compositus est, ut stratum super strato, non secus incumbet, tamquam si humana opera, dolatae saxorum laminae, in strues coaluissent. Itaque, levi labore, grandes tabulae revelli poterunt, quarum aliae, in maiores minoresque cotes, exscinduntur; aliae, tegulis, mensis, sepulchralibus monimentis, et id genus plura, adaptantur. Quod lapis, suopte ingenio, glaber est, nullo negotio levigatur. Columnis tamen tabulatis, et substructionibus aliis, minus idoneum reperere architecti. Quia enim, in laminas abit, vix unquam, ultra palmae crassitiem findi potest. Quidquid autem hoc sit lapidum, possunt tamen, in iis rebus conseri, quae sunt Arvensibus peculiares. Evehuntur vero, secundo amne Arva, in Vágum, et hinc, non in proximos Comitatus tantum, sed remotiores etiam. k -1 Ita est profecto, nam et alit et auget vires, caseus, quod in Arvensibus satis adparet: quippe quibus, athletarum sunt vires. De his Pausanias Lib. VI. caseo ex calathis, eapropter victitasse, ut robustiores in palaestram descenderent: dum a Dromeo ex Symphalo oriundo, ad carniam escam, quod magis roborarent vires, traducerentur. 1 caseus huias a nobis textui inserta sec. notam marginalem Vide Pausanias VI. y. /o.