Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

64 COMITATUS ARVENSIS PARS GENERALIS Opportunita­tes, Arvensi- um, tenues: diversus ea­rum habitus: Processus Infe­rioris ingeni­um felicius: malignius superioris: huius caussae: annonae tenuitas: Hortorum cura, dijfcilis, ac neglecta: Polonico illi similis, erueretur. Nam, pertinet hoc sane, ad Carpathi naturam, ut qua me­tallorum inops est, sale turgescat, quod in Marmatia docebimus.* Ceteroquin [p. 11.] fontem hunc salsum, de quo agimus, non est integrum amplius vulgo haurire, ne quid inde, publicis redditibus, detrahatur. §.VI. Ex Comitatus situ, arbitrari possis, de eius opportunitatibus. Aspera nimirum, et ex fre­quentia montium, diutius item nivibus, horrida atque longarum hiemum regio, tenuio­ris est agricolationis, quam eam, apud vicinos Trentschinienses videbimus. Duum, scili­cet, generum agrum observant, rusticationis gnari, uti natura multum discrepantem, ita, non operarum modo, sed redituum etiam, longe diversissimorum. Enim vero, Processus inferior, ultra, quam possit credi, et coelo mitiori est, et solo; quam superior alter; quod hic quidem, in aquilones recedit, et perpetuis montibus, ac silvis, horret; ille, in meridi­em repressus, mitescentibus iugis, et solibus fruitur apricioribus, et gleba gaudet suba- ctiore.1 Itaque laetatur meridionalis ora haec, nullo non sementis, genere, fertque beni­gne satis, triticum, siliginem, hordeum, avenam, et pannicum. quod contra est, in se­ptentrionali Comitatus regione, quippe quae, tritico et siligini, propemodum inimica, vix quidquam, praeter hordeum, et steriles avenas, patitur. Solum effoetum, et impeditum saxis hi, illi, aeris iniurias, accusant; nos, utrumque, in causis sterilitatis, habemus. Nam, etsi acceptam sementem, ager, largiori provocatus laetamine, cum foenore redditurum spondeat; fit tamen, creberrime, ut nunc herbescentes, nunc adultas iam segetes, et in messem pronas, frigus intempestivum, aut amburat, aut pessundet penitus. Evenit non raro, ut messes, nivibus obrutae, prorsus fraudent2 colonum. Quin, si favit etiam annus, serius tamen, quam reris, cogi possunt fruges, ac fere tunc, cum gelu rigere incipit aér. Itaque nihil heic insolentis est, inter metendum, ignes componere, ad quos refoveantur operarii, intempestivo stupentes frigore, tum maxime, cum sunt curandi [p. 12.] cor­poris tempora: ientaculi puta, prandii, et merendae. Iisdem, cum iniuriis et legumina conflictantur, pisa nimirum, lentes, fabae: panico3 tamen amicior est ora. Fit autem his rebus, ut parcior fere, apud Arvenses, annona proveniat, quam, quae sustentandae multi­tudini, possit sufficere. Panis certe avenaceus, agrestibus, fere in deliciis est; ea cum pri­mis Comitatus regione, quae ad Processum Superiorem illum, refertur: nam Inferiore isto, et seritur metiturque benignius, et vivitur lautius. §.vn. Hortorum cultura, vix alibi, aut difficilior est, aut negligentior; sive id demum regio­nis ingenio tribuas, sive consuetudini incolarum. Patiens interim est solum, nullius non arboris fructiferae, si cum cura deponatur. Proficiunt sane poma, pyra, atque pruna, 1 corr. ex subactore 2 corr. ex fraudet 3 corr. txpannico In descriptione scilicet ComitatusMáramarosiensis, ubi montium viscera sale abundare constat. Vide Belius, Matthias: Historia Comitatus Maramarusiensis. Ms. EFKHist. I. hh.pp.37—52., in quibus paginis de sale et salinis Maramarusiensibus disserit. Ceteroquin hanc Comitatus Máramarosiensis descriptionem in volumine ultimo X. seriei comitatuum ineditorum publicaturi sumus, de quo vide etiam praefationem nostram generalem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom