Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

MEMBRUM I. PHYSICUM 63 in Arvam. Est cursus praecipitis, ac si contingat exundare, orae, per quam pernix fertur, ac sonorus, ultra, quam reris, noxius. Superari certe tunc, nisi cum vitae discrimine, ne­quit: quando, iumenta non minus, quam oneraria plaustra, subruit hauritque. V. Réka, occidentali e Carpatho, delapsus, fertur in meridiem, tanta rapiditate, quam quae potest, esse maxima. Amnis, si quis alius, ad exundandum facilis; maxime, quum ad eam rem proclives sunt tempestates. §.v. Fluviales haec fuerunt aquae. Fontium ingens, et numerus est, et ubertas,1 ut, qui desi­gnare singulos occiperet, laborem sibi conscisceret non facile consummandum. Vix est iugum, etiam siticulosissimum,2 quin fonticulis scateat, non minus perennibus, quam salubribus. Qua vero devexa sunt montium, passim limpidissimum gelidissimumque la­ticem, hic petrae et saxa, alibi, apertae venae, resudant. De aquarum salubritate, inde capi argumentum potest, quod, aut nulli, aut rarissimi sint, inter Arvenses, strumosi, quod alias vitium aquae ingenerare solent, si, aut effluviis turgescant mineralibus, aut li­mum secum vehant, limphae inimicum. Sed, quod mirere, Acidulis fontibus, destituun­tur Arvenses. quorum ingentem, et copiam, et praestantiam, apud vicinos Liptovienses, habuimus.* Arguas hinc, minerarum inopem esse regionem, ex quarum connubio, aquas fieri acidas, et salutares, naturae consulti, adfirmant. Huc, et Thermarum penuriam re­tuleris: nam, et hoc munere, carent Arvenses. Nimirum, non erat opus, uti his bene­ficiis luxuriaret, [p. 10.] parens natura, in regione, cui aér obtigit, expers contagionis, et alienus a vitio; salubritatis autem maximae. Ergo, vigescunt incolae, sine his medi­cationibus, an morborum administris? Fontem interim salsum ad Babahorae pedem, in Polhorae territorio, pridem detexere istarum rerum curiosi. Scatet aquis, sic sale ubere subactis, quasque olim, insigni compendio accolae, pinsendo pani, et excoquendis cibis, adhibebant; dum lucripeta quidam, ante hos quinquaginta annos, sibi faceret peculia­rem. Wilhelmus Thori nomen, patria homini Gedanum fuit. Prae se is ferebat, indagan­darum salis venarum peritiam. Huc ergo delatus, cum de fonte hoc Polhorensi accepis­set, experimentum eius, ritu suo fecit, cumque sale, gravidatam aquam reperisset, non ante quievit, quam, impetrato a Leopoldo M. privilegio, arcere posset vulgus, ab usu­ra fontis utilissimi. Tunc vero, fonte profundius depresso, ut iam gradibus adiri debeat, scrutari venas incipit; sed imperite adeo, ut fere orbarit fontem ipsum salsugine; salem autem fossilem reperit nusquam: non quod non esset proclive, hunc quoque retegere; sed quod, homo ipse insulsus, conceptam opimorum redituum, spem, nepotabundus, ante prodegerit, quam certa eius indicia, comperta haberet. Satis illi erat, veru adacto, hu­mum pertentavisse, etiamne sale substructa esset; puteos, ex eius artis praescripto, de­primebat nunquam. Nam, ita omnino sal fossilis indagari solet; ut scrobs eo loco, ubi eius est suspicio, unius duarumve orgyarum, humi defodiatur; agantur in montis late­ra cuniculi, nunc recto, nunc decussato tramite, dum se prodat qualecunque salis indi­cium. Quod si fieret adhuc, nullum mihi dubium est, fore, ut Carpathi hac regione, sal, 1 corr. ex obertasa 2 corr. ex saticulosissimum Réka: Fontium, toto Comitatu, libertus: horum salubritas: caret acidulis: atque thermis: fons salsus: a quadrupla­tore quodam, plebi ereptus: * Vide Bél 1735-1749M n- 532~534■

Next

/
Oldalképek
Tartalom