Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

62 COMITATUS ARVENSIS PARS GENERALIS exitus in Vagum: Parnicza: Orawicza: Studena: Arvae, sunt in Babia-Gora, monte Hungáriáé aquilonari extremo, et in Poloniamprotruso. Sub fontibus, intermeat Orawkam et Jablonkam pagos. Exin, ex parte orientali, accipit ri­vum Polonicum Avernalem, (Pekelujk)* a pago cognomine fluentem, apud quem propter pa­stionem, sunt inexplicabiles, duarum nationum dissensiones. Sub ostio eius rivi, Ustia, in­fra Terstena oppidulum: dein ostium Oraviciae (Orawicza) rivi, qui in quodam Carpathi iugo ortus, a Wita nowapago manat. Post longius spatium inferior villa, (Nizná-Wes) ultra quam ad orientem versus est Dedina. Inde ad amnem, Longa Villa (Dluhá-Wes) remotius- que ab ea Mocradum (Mokrágy) castellum et pagus; denique geminum Cubinium (Kubin) superius pagus, inferius oppidulum. In parte vero occidentali, et ex adverso ostio Oraviciae, Tvardoschinum (Twrdoschin1) [p. 8.] oppidulum, subterMedwedia (Medweczké) et Crasna super inferiorem villam sita. Tum ostium Gelidi (Studena) rivi, qui primum fonticulum ha­bet apud Zubercium (Zuberecz) et augetur aquulis apud Habrowam, et Album Rivum, (Bjly Potok) pagum amni non appositum. Deinceps, Podbela e regione Longae Villae posi­ta; inter quam, et Mocradum, Indirecta Villa (Kriwa-Wes) Dubowa, Lehota, pagus et ca­stellum. Deinde Arx Arvensis, adiacens amni. Infra quam, ab amne, disiunctior Rewisnia, (Rewissnye) cuius caussa hae designationes factae sunt. Denique Longa Villa, (Weliczna) oppidulum, situ superans utrumque Cubinium sub quo Arva amnis, percursis mille passibus, ruit in Vagum flumen; et homines, et plaustra meantia, devexans. Apud ostium eius, concur­runt limites Comitatuum, Arvensis, Liptoviensis, et Ihurocziensis. Hactenus, diligentissi- mus Timon, ex quibus, non capita modo, et accessiones Arvae; sed cursum etiam, atque vicos, et quae adluit, oppida condiscas. Fit autem ratium patiens, ad Twardoschinum, mi- sceturque Vágó, inter vicos Kralowany, et Stankowany. Minores fluvioli tot fere sunt, quot depressae inter montium iuga convalles. In his famam merentur: II. Parnicza in montibus, supra vicum Terchová ortus, et aquis et piscibus saxatili­bus, nominatim vero trutis, eximio illo genere in primis uber. Evolvitur in Arvam ad cognominem vicum ripae adsitum orientali; eo simul memorandus, quod ex Comitatu Trentsiniensi adventantibus, et montem Rowná-Hora, emensis quadragies pene, vado transmittendus est; ob angustiarum, et convallis, per quam deiicitur, et qua via militaris ducit, ingenium. Ergo difficile reddit iter, si, vel tumescat pluviis, atque nive diffugiente, vel, dubia glacie, neque ferente quadrigas, coeperit concrescere. III. Orawicza, ex orientali Carpatho deiectus, et quod meminimus, adverso Twardoschino ripa, in Orawam immissus. Dives aquarum est, cum sunt tempestates uvidae, exundans, si diutius compluat, et cumg) Diffugere nives, redeunt iam gramina campis. [p. 9.] IV. Studena, quem Timon supra Gelidum Rivum dixerat: nam hoc significat, vo­cabulum Slavicum. Eadem et hic Carpathi regione, qua prior, ad vicum Zuberecz, edi­tus, cum plures rivos, intra alveum, collegisset, undosior factus ruit, infra Bjly-Potok, CE Horatius, Carm. Lib. IV. O. VII. v. i. 1 corr. ex Trwrdoschin Vocabula signis () inclusa a Belio textui sunt inserta.

Next

/
Oldalképek
Tartalom