Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

MEMBRUM I. PHYSICUM 61 Lepores ea sunt copia, quae facile possit fatigare, etiam solertissimos venatus. Certe, pro­clivius hic nihil, est, quam a subsessore, non imperito, numerosiores lepores, brevi admo­dum adtentione deici. quae avocamenta, viros in primis nobiles, cum habent, a severiori­bus curis, vacationem; habent vero creberrime; extra modum oblectant. Relatum accepi­mus, aquilas Carpathicas, quas apud Scepusios descripsimus, praecipue insidiari leporibus, et elisis, ante omnia, oculis, nunc humi concerpere, nunc inpactis in ilia, unguibus, per aera in nidos suos, deferre. Haec ferarum erant genera. Neque minor, avium silvestrium, foetura est. Nidificant nimirum, per densos saltus, passim, tetraones, perdices, attagen- tes, palumbes, maiores minoresque, et species turdorum variae. Nam, oscines meminis­se, haud iuvat. Industrii autem sunt Arvenses, in aucupando, non minus, quam eos, in venando esse diximus. Singula autem, et heic, ex lege patria fiunt, quando arcentur a fe­rarum et avium captura, agrestes; nisi forte, aut ab heris aere partam habeant libertatem, aut iubeantur feris avibusque, ex tributariarum operarum more, insidiari. Quid quid rei sit, quantumvis proficiant, seu venatione, seu aucupiis, Arvenses, lucelli inde parum re­ferunt; quando praeda omnis vel ad heros adtinet, vel, consumitur domi, cum non sint, qui aes, possint velintve in ferinam prodigere. §.IV. Montanam regionem, frequentes rivi, per convalles delapsi irrigant, ac, si vel imbri­bus nimiis, vel diffugientibus nivibus, increverunt, late pessundant. Pater horum est, an consumptor 1.) Arva, Hungaris Arva-vize, Slavis Orawa. Sunt ei fontes, in aquilonari Carpatho, et uberes, et varii. Ex his, per saxosas valles deiectus, simul corrivari coepit in eundem al­veum, amnis molem accipit, fitque eundo validior. Quia tortuosus, per mediam provin­ciam fertur, Maeandrum [p. 7.] diceres. Enimverod-) Non secus, ac liquidus, Phrygiis Maeander in arvis Ludit, et ambiguo lapsu, refluitquefluitque nisi istud forte contraeat, quod Maeander quidem, lentus sit Claudiano,e,) noster velox, ac fere praeceps; ille per arva feratur, montes hic vallesque, interluat. Quantumvis au­tem, et streperus labitur, et vehemens, Vágó tamen multo est lenior. Si imbres diutini, et copiosi cadant, aut liquescant, ad vernos soles, nives Carpathicae, increscit ultra mo­dum, et qua eluvionibus incubuit, strages edit multorum damnorum. Fert autem rates, qua manat copiosior, sic satis commode, evehitque cum materiam omnis generis, tum in primis sectos lapides, quorum est aliquis apud Arvenses proventus. Qua vadosus ma­nat, traiectus habet expeditos, pontibus instructos, qua fit undosior: navigiis certe rari­us superatur. Sed, iuverit celebrem amnem, verbis Timonis^ descripsisse; Fontes inquit, leporum copia: aquilarum, in leporibus inter­cipiendis, robur: avium silve­strium genera: Arvensiuin in aucupando industria: Fluvii Arvenses: Arvae, ortus, decursus, ingenium: eius, «Timone loculenta de­scriptio: Ovidius VIII. Metamorphos. v. 162. In Eutropium II. v. 291. f 1 In Tibisci, Hungáriáé Fluvii, Notione §. XVII. p. 127. Prodiit libellus Cassoviae, A. MDCCXXXV. forma duodec.

Next

/
Oldalképek
Tartalom