Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
60 COMITATUS ARVENSIS PARS GENERALIS Rowná Hora: Bubow: Rozudecz: Chotsch: Szesztrcs Montium ferae: ursorum venatus rusticus: nobilium multo adtentior: captura caprearum difficilis, et parca: luporum occidio varia: vulpium calliditas: martespraestantium pellium: subolem dixeris, quod et parallelo tractu, procurrunt, et hic potissimum nomen retinet, toto eo collimitio, quod ab Arvensium termino, in Moldáviám, usque, Poloniam, ab Hungária disterminantes. Vasta his sunt Liga, et saltuosa partim, partim intersertis cal- vitiebus, laeta. Picearum, isthic arborum genus in primis regnat, puta: abietes, pini, pinastri, limbi, et nulla non species alia. Ab occidente Rowna Hora, Bubow, Rozudecz, et plures alii, obscuri incertique nominis, montes, obsident. Idem et hic, arboris viget seminium; sed per declivia, betula, et genere alio, interstinctum. Celsa haec sunt Liga, illud, tamen quod ad meridiem provinciae adsedit, celsissimum omnium. Chotsch, monti nomen est, quem ea regione, qua Liptoviae imminet; illic memoravimus.’ Qua mitiora ei sunt latera, vastae arbores increverunt; [p. 5.] quod ultra est, falcata pinus, quam Kosodrewina, vulgus adpellat, investit. Itaque, hieme, non minus, quam aestate, virescit mons, estque iucundi obtutus, si soles sint aprici. Eiusdem naturae est et mons Szesztrcs, silvas, et nemora, quibus, consertam regionem videas, qui explicare vellet, nae ille, laborem sibi conflaturus esset, non eum quidem exsuperabilem; sed discrepantem tamen, ab instituto nostro. §- IIIRegionem ita comparatam, lustra feris praebere opportuna, nemo non videt. Hospitantur inibi, ursi, maiores illi; et exiliores, quorum venatus, qui, aut fortuito, aut destinata opera fiunt, lacertos rusticorum, non raro, exercent. Vidit superior, et nostra haec aetas, inusitati adeo roboris agrestes, ut, sine telo, glandeve, tenui armati securicula, cum immanibus belluis, nihil dubitarint congredi, quibus tandem deiectis, detraxere exuvias, quas tanquam in triumpho, magna sui ostentatione, per vicos circumgestabant. Adcuratiores sunt venatus, quos viri nobiles instituunt, tunc potissimum, cum est opportuna, his eiusmodi oblectamentis, tempestas. Nam, et insidias rite instruunt, et, nullum non venatici instrumenti genus, scite adhibent. Eadem, quin maiori adtentione, caprearum instituitur captura. Vafrum ferae genus est, et quod fallit insidiantes, tum etiam, cum in casses impulsum credas. Ergo sive iaculatores rustici, sive nobiliores quique, quibus venationis, hoc genere volupe est tempus fallere, adparatum, ad eam rem, adferunt, quem minime reris. Raro tamen plures intercipi videas, etiam solertissima indagatione. Lupi, sanguinolentes grassatores illi, et frequentes sunt, et ovium gregibus, damnosi. Ergo, quacunque datur, arte, tolluntur e medio. Observatum est non raro, vulpes, pascentibus ovibus, tamquam pabula et ipsae sectarentur, immixtas, correptis clam hic et illic, agnellis, in pedes se coniecisse. Quare adtentos, ad gregem pastores oportet esse, ne iniquissimae animantes, damna, in tenella pecude, edant. Pelles profecto, huiatium vulpium, quin et ursorum, luporumque, in pretio [p. 6.] sunt ob pilorum praestantiam, et densitatem, quod et de martibus, quae, per opaca silvarum magno numero inerrant, accipiendum, enimvero saepissime, et heic: Venator capta marté superbus abit" Vide Bél 1735-1749O II. p. 516. Cf. Martialis Epigr. XII. jy. 18.