Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

MEMBRUM I. PHYSICUM 59 Arva eris, et in Arva morieris. Lusit, nimirum, vocabuli Hungarici significatu, arcis item adpellatione, ei synonima. Arva enim, hoc est, orphanus, et tenuium natalium Petrus, fuerat; quodque fortunam, quae homini obrepserat, postea reverenter non habuit; Arva iterum, hoc est, miser et orbus ab honoribus, regia indignatione, in arce Arva, diu in vinculis detentus est. Facete haec, non minus, quam mordaciter, in Petrum, a rege, di­cta fuerunt; sed anne etymi etiam rationem prorsus expromant? ambigo. Neque tamen displicet, eorum, seu iocus, seu argutatio, qui revera, Hungaricam illam notionem, vo­cant in subsidium. Aiunt, nimirum, metatores Comitatuum, Scepusiensis, et Liptoviensis; cum illum, Szép ez, quasi pulchrum, atque amoenum; istum, Lu-by to, id est, gratum acce­ptumque adpellassent, hunc nostrum montibus horridum, silvisque Arva, sive orphanum et opportunitatibus orbum, vocitavisse. Ac, concordat sane regionis habitus; ita enim partem maximam effoetus est, et, cum solo, tum coelo, asper; vix tamen credo, istud in mente habuisse, priscos illos homines. Sarmatici vocabuli sunt natales, quod monti, et deiecto hinc fluvio Orawae, indiderunt, veterrimi incolae. Horridam silvis, et montibus, regionem contemplati, cum rusticationi minus idoneam cernerent, eam, in primis oram adamaverunt, quam amnis ille perluit: quod, et planiores vallium convexitates haberet; et utroque latere, multo <magis>,' quam alibi, exarari, atque subigi posset in agros fru­mentarios. Eam ob rem, flumen Orawa; eo, quod ora eius arabilis esset; nam id omni­no vox Slavica significat; adpellaverunt. quod postea nomen, non monti tantum, ac flu­vio, sed arci etiam, adhaesit, inque Comitatum universum, propagatum est. Atque ex eo Hungaricum Arva enatum fuisse, nemo non videt; ut iam [p. 4.] Arva-Var-Megye, dica­tur Slavis Orawská Stolice. Certe qui Arvam quasi Arabiam^ ob petrosos regionis positus, denominatam credunt, plus dant ingenio, quam rationi; dum saxosa licet sit regio, cum Arabia tamen petrosa, haud quaquam conferri possit. §. II­Ipsa regio, longior est, quam latior. Nam, qua longa est, ad milliaria octo procurrit; qua maxime lata, milliaribus sex; passim quinque; quin et quatuor, tribusve, definitur. Limites ita se habent, ut ab aquilone quidem et oriente, Polonia, et territorio arcis Arva; ab occasu Trentsiniensi, et Silesia superiore, a meridie Liptoviensi et Thurocziensi Comitatu, circumscribatur. Finium singuli, celsis montibus, quod undiquaque Carpathus propaga­vit, constant. Ergo, difficiles aditus habet provincia, et ita comparatos, ut, si necesse es­set, paucorum insessu, armata multitudo, posset arceri. Sunt vero montes, Comitatum obsidentes, ab oriente quidem, Carpathici illi, qui Scepusium, a regione nostra distermi­nant, et vulgo Tatri dicuntur. Non est opus, nova adumbratione: dictum est de iis alibi.’ Septemtrionem vasti montes, BabáHora et Beszkid designant. Carpathi, excelsioris illius c'> Hinc ludicrum illud, in peregrinum viatorem quendam commentum, qui, iter, per Thurocziensem et Liptoviensem Comitatum, forte, ad Arvenses emensus; per Turdam et Livotiiam in Arabiam se penetravisse, gloriatus est: puta, comitatuum nominibus, uti mos exterorum est, male detortis, nam, ex Thurócz Turdam; ex Liptovia Livoniam fecit; Arvam, cum Arabia commutavit. 1 magis a nobis textui insertum Non est a dicterio Matthiae Corvini petendum: Origo vocabuli Sarmatica est: nequaquam, ab Arabiae denominatione arcessenda. Regionis amplitudo: Carpathus cum propaginibus: Baba-Hora et Beszkid: De montibus Carpatbicis vide Bél 1723. 72-72, Bél 1735—17491?) II. jy/-j8o, 377-520.

Next

/
Oldalképek
Tartalom