Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Trentsiniensis
330 COM. TRENTSIN. PARS SPECIALIS MEMBR. IV. SECT. II. castellum oppidi: quorum in pignore fuerit. LXXX. adolescentes, ali possent, erudirique. Iam, nihil eius instituti superest, praeter triste rudus, pro porta superiore, conspicuum. Est et castellum, in oppido, solidi operis, et aggere fossaque circumcinctum; cuius media area, turris, vastae celsaeque molis, sur- rigitur, tunc, ab heris educta, cum observandae erant, Turearum, et Tartarorum, impressiones: itaque excubias interdiu habebat, vigilias noctu, quae adtenderent hostibus, editoque signo, monerent, de periculo, si quid trepidi immineret, non oppidanos modo, sed etiam adcolas. Georgius Illésházy, insignis haerediorum Stephani, diminutor, pignori dederat oppidum, et ditionem eius omnem, Strigoniensium Antistiti, Szelepcsénio; quae is postea utraque, Collegio S. I. Szakolczensi, per manus tradidit; dum, anno MDCCXXX. ab Comite losepho Illésházy, adpenso, quo obruta fuerant, aere, in pristina iura, vindicarentur. Vici, qui huc pertinent, isti sunt: Kis-Hradná, Nagy-Hradná, Kochnács, Dubodiel, Pecsenyét, Hornyán, Brezolub, Nagy-Chliwin, Pruszi, Boboth, Lehota, Kis-Neporácz, Szvinna et Czimenná. SECTIO II. DE Vicis Processus Transmontani Non aequant hi numero, vicos reliquorum [p. 308.] Processuum-, tametsi, neque nimium pauci sint, neque prorsus exiles, quod adparebit sane, dum peragrabimus singulos. 1. ) Jasztrabié, Latine milvi diceres vicum. Recedit Trentsinio, uno, in orientem, millia- ri, trans montem Inowecz, ultra eas pylas, quas vulgo, Jarky adpellant. Rure est collino, et silvoso passim, ideoque idoneo venatibus. Acidulae, quae hic scatent, praecipuae sunt existimationis. Aedes sacra, B. V. M. in caelos adsumtae, dedicata est. Dominantur vico: Madacsányi, Ordódii, Bogádii. 2. ) Rozon-Mitticz, possessio olim Rozon, cui praenomen debet. Nunc, in Ordódiorum et Madacsániorum est potestate. Vicinus est priori, quodque vallem insedit, agro sterili. Excolitur castellis duobus, multum adferentibus, ad vici decus. Heic quoque scatent acidulae, Jasztrabiensibus suppares. Sunt, et heriles piscinae, luciorum vivaria. 3. ) Nemes-Mitticz, Slavis Zemanszke-Mitticze. Collem, supra Rozon insedit, erectum adeo, ut Bánóczium hinc queat prospici. Ager itaque effoetus est, et laetaminis indigus; tametsi pomorum ferax. 4. ) Kosztolnd-Mitticz, priori illi confinis, ita dictus, quod in censu est Antistitis Nitriensis. Est territorio effoeto, et passim, per colles, suspenso. Templum D. Georgio Martyri sacrum: possessio variorum. 5. ) Malá-Neporaczká, Hungaris Kis-Neporácz, dimidio milliari, infra priorem, ditionis Báno'czensis. Obtigit ei terrenum sterile, silvae, potissimum querceae. 6. ) Szvinna, eiusdem vicinitatis, neque agri conditione meliori, [p. 309.] 7. ) Welká-Hradná, Hungaris Nagy-Hradna, proxime ad Szvinnam positus, nulla re magis, quam ficedularum aucupio, cognitus. Infra hunc, cognominis alter, consedit 8. ) Malá-Hradná, quem Hungari Kis-Hradna, dicunt. In valle resedit, silvosa ea, et aucupiis frequenti. Templum 00. SS. nomini sacratum est.