Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Trentsiniensis
326 COM. TRENTSIN. PARS SPECIALIS MEMBR. IV. SECT. I. MEMBRUM IV. De Processu Comitatus Trentsiniensis Transmontano PROOEMIUM Ultimam, Comitatus Trentsiniensis oram, qua ea, in orientem et meridiem, reprimitur, ita dixere, prisci metatores. Adpellationis ratio, propalam est. Trans montes, nempe, qui medium illum, et inferiorem hunc Processum, tramite perpetuo incingunt, ita secedit, ut quasi, trans montanam1 sepem illam, collocatus videatur. Concedit reliquis, cum terrarum spatio, tum numero vicorum; tametsi haud careat, sua quadam commoditate: si quae est, in his provinciae angulis, retrusis ab hominum commercio. Morem, et hic nostrum tenebimus, ut quod est, per hos situs, dignum memoratu, pro eo exponemus, atque id est, rebus ipsis, consentaneum. SECTIO I. DE Arcibus et oppidis Processus Transmontani Inops arcium, et oppidorum regio, vix habet, quod in hoc genere, in litteras referamus; si castrum Zay-Ugrócz, et oppidum Bán, excipias: utrumque, lustrare fas est. SYNOPSIS [p. 302.] I. Arx Zay-Ugrótz: eius situs, et an fuerit Templariorum sedes? praenomen Zay, a Francisco Zay; accepit §. I. Eiusdem Francisci actus, compendio recensiti §. II. Molis inferioris auctor: arcis munitiones: caret puteo: cripta Zayorum emortualis2 §. III. Ditio Zay-Ugróczensis §. IV. II. Oppidum Bán: eius positio et habitus: oppidanorum occupatio: templa: olim Gymnasio claruit: castellum oppidi: quorum in pignore fuerit: eius ditio. 1 trans montanam corn ex transmontanam sec. ms. B p. 197. 2 corn ex emortalis