Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Trentsiniensis

DE ARCIB. ET OPPID. PROC. TRANSMONT. ARX ZAY-UGROTZ 327 I. Arx Zay-Ugrócz §-1­Insedit, altissimum montis Rokosii iugum, mole gemina, quarum alteram, superiorem sedem Templaristarum fuisse perhibent; inde capientes argumentum, quod icones eius familiae hominum, in arcis sacello, superent adhuc, vestitu, et indiciis aliis, satis pro­dentes, inusitatum genus. Haec ab ipsis etiam heris, ita creduntur; neque nos adsentiri gravaremur, si tam essent certae narrationes de Templaristis Hungáriáé, quam sunt in vulgus diditae. Tum vero, dubitationis scrupulus, et nobis eximetur, et doctis, cum hi­storiarum, de extirpatis, in Hungária Templariis, silentium, diplomatum fide, compen­sabitur. quod, ut ii faciant, in quorum potestate sunt tabularia, coenobiorum, familia­rumque, tam eos diligenter rogamus, ut in re seria, nequeamus diligentius. Iam re peni­tus indagata, quando diplomatum fide, certior factus sum, et in Hungária sedes habu­isse Templarios; qua de re diu haesi dubius; ita sentio: non esse, in eos caedibus saevitum in Hungária, sed mitiori iudicio exauctoratos inviso ordine, et quaquavorsum sparsos, partim aliis ordinibus nomina dedisse, partim, ducta uxore, posteritati studuisse; hos potissimum, qui indulgentibus rege et regno, aliquam opum in ordinem illatarum, par­tem recuperarunt. Nam et Germania isthoc usa est temperamento: quod Hungari, mi­rum dictu, non dubitarunt aemulari." Ugród olim adpellatam fuisse arcem, ex diplo­matibus edocti sumus. Alioquin, ex priscis heris, neminem potuimus indagare, praeter Petrum Doctorem de Zilád, quo sine haerede emortuo, in fisci potestatem relatam, ex iis­dem tabulis, condidicimus. Arcis profecto substructiones, de eius antiquitate [p. 303.] loquuntur: nam et ritu vetere sunt eductae, et non uno, prisci habitus, monimento, insi­gnitae, quae iam non vacat consectari. Accepit vero praenomen, a Francisco Zay, qui arcem, cum ditione, a Ferdinando I. in praemium, rei fortiter, et summa fide, adver­sus Zápolitanos gestae, acceperat: cum enim antea, simplici vocabulo, Ugrótz diceretur, Zay-Ugrótz postea adpellabatur, nimirum, ut novo id, et summarum virtutum pos­sessori, tribueret. §- II­Atque, fuit omnino Franciscus, sua aetate, in iis viris census, qui et manu fortes ha­bebantur, et consilio. Meminit eius, Istvánffyus,^ in Agriae, a Gabriele Pere'nio, *J Lib. XVI. p. 290, 3. Numerus paragraphi a nobis insertus. Admonendus hic est lector; verba „iam re penitius... dubitarunt aemulari" posterius a Belio sua manu in ms. esse inserta. Quod eam ob causam adnotari debere duximus, quia haec a Belio addita plane contraria esse vi­dentur iis, quae antea ponuntur, ubi scilicet idem Belius scribit nonnisi diplomatum testimoniis se convinci posse Templarios unquam sedem posuisse in Hungária, quae verba ambigua certe delenda fuissent, postquam Belius, ut ipse scribit, „rem penitius indagavisset" ac „diplomatumfide" certiorfactus esset „et in Hungária sedes habu­isse Templarios". De eo, utrum Templarii vixerint in Hungária, etiam in Historia Comitatus Arvensis Belius disserit. Vide in hoc tomo p. 82. Arcis situs, et an fuerit Templariorum sedes: praenomen Zay, a Francis­co Zay accepit. Eiusdem Fran- cisci actus, com­pendio recensiti:

Next

/
Oldalképek
Tartalom