Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Trentsiniensis
228 COM. TRENTSIN. PARS SPECIALIS MEMBR. I. SECT. II. Frustramus, in reparando rudere, Catharinae Szirmiensis, Sigismundi uxoris,l conatus. §. HI. Instaurandam susceperat arcem Catharina Bossáni, Sigismundi Sirmiensis, Theodosio geniti, uxor, Casparis I. mater, atque Casparis II. apud Pisonienses, senatorii ordinis viri, avia, ut haberet, ubi se, familiamque tuto contineret, late, cum Tureis, grassante Tökölio. quam ei potestatem anno MDCLXXXII. a Leopoldo, indultam accepimus. Atque pulchre omnino proficiebat opus; cuius admiratione, quodque tantam molitionem, femina adgredi ausa est, iam tum, ex eius nomine, Katalin-Vdr, arx vocitari coeperat. At enim, in irritum cecidit, necessarius non minus, quam utilis futurus conatus: quando Catharina, rebus humanis exemta, haeredum, pro temporum, quae postea ingruit, difficultate, curae, studiaque, aliorsum erant convertenda. Ergo, rudus est hodieque, ac futurum sane in annos singulos fuisset deformius; nisi hoc sibi perfugium gens Sirmiensis reaedificaret denuo, instrueretque hypocaustis, e materia quidem factis, sed commodis tamen ad habitandum, si ita poscat necessitas. Nostra aetate, cum Rákóczius coepisset tumultuari, obsidionem in arce, Casparus I. Sirmiensis, tenui suorum numero stipatus, non toleravit tantum aliquantisper, sed retudit etiam. Id quod ex litteris, Ebergenii, Caesaréi belli ducis, anno MDCCX. d. XXV. Iulii, in testimonium fidelitatis Casparis Sirmiensis de Szúlyó, perscriptis, addidicimus. Ipsa castri ditio, dispertita varie est, quod[p. lll.Jque in haeredes tantum scripta est masculos; nam vicorum possessio, aliter se habet, tota a gente Szirmiensium de Szúlyó, avito illo iure, possidetur. De situs celsitate, inde possis colligere, quod, displosum heic tormentum manuarium, sonum edat, illi consimiliem, quem solent flagra, cum impetu evibrata. qui demum per vastorum montium silvosas convalles, diffusus, fragorem edit, repercussis, hinc atque illinc, boatibus, ultra, quam reri possis, horrendum. Id vero indicio est, vicinam aetheri, arcis regionem esse: qua de re, in montium Carpathi Scepusiaci, historia. Haec de arcibus Processus So/nensis. SECTIO II. DE Oppidis Processus Superioris PROOEMIUM Septem oppidis, ora haec colitur; suntque alia copiosiora aliis: prouti id, cum situs fert opportunitas, tum Oppidanorum industria, et quod princeps momentum est, herorum aequitas atque in fovendis civibus, indulgentia secum ferunt. Singulis enim his rebus multum ea differre invicem, et ipsi vidimus, et accepimus relatum. Ergo, describenda iam sunt ex vero, ne lectorem frustrari videamur. 1 in synopsi uxoris Sigismundi