Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Trentsiniensis
DE ARCIBUS PROC. SUPERIOR. ARX ROHÁCS 227 domesticis bellis, exagitata, ferre cogebatur. Arcis ea portio, quae ad Thursonianam successionem adtinet, sarta tectaqua est hodiedum; reliqua non item; nisi forte, dum haec commentamur, instaurata sint. Recedit Trentsinio, in aquilonem, milliaria sex. VIII .Arcis RoháCS rudus. §.I. Arx erat, non tam mole memoranda, quam situs celsitate; rupi enim, supra vicum Szúlyó, inaedificata fuit, non minus sublimi, quam praeruptae: eo substructionum habitu, ut nidus credi possit, intra distenta petrarum cornua, compositus: nam Slavicum arcis vocabulum, cornutum significat. Porta certe, qua subibatur, per rupem pertusa fuit, habu- itque alte rescissum aditum, ponte ligneo instruendum, qui et ipse tamen, non tam acli- vis fuit, quam praeceps: hunc, re trepida, et si latronum impressio metuebatur, in arcem subducebant, qui intus erant, porta repagulis obfirmata. Enim vero ex totius aedificii positu, id unum colligas, fuisse, bellis Bohemicis, frequentibus iis, et damnosis, accolarum^ per[p. 109.]fugio, qui huc se, cum reculis, inficiebant. §. II. Fuit, prisca illa aetate, cum adsitis vicis aliquot, gentis de Szúlyó, cuius origines, ad vici mentionem, fide, ex diplomatibus, adfirmata, exhibebimus. Ea, penitus emortua, fisco accessit; dum a Ferdinando I. Sebastiano Sirmiensi, cum quatuor vicorum ditione, perenni iure ac titulo, de Szúlyó, adtribueretur. Vir fuit Sebastianus, belli non minus, quam pacis artibus, regi optime dudum cognitus, ideoque dignus existimatus, ut exsulis e patria virtutem, donativo eo, remuneraretur. Servavit nobis eius memoriam Istvánffyus,s) in belli Smalcaldici historia, cum delectum equitum Hungarorum, profectionemque adversus Saxones, describit: Sebastianus Abstemius inquit, e Sirmio oriundus, qui tempore obsessae a Solymannox Viennensis urbis, in classe Turearum Trierarchi munere functus erat, finitoque bello, ad nos transierat, quinquaginta equites adduxerat,2 Haec, ad annum MDXLVII.3 gesta fuisse constat. Ab eo bello celeriter, atque eventu felici, confecto, reducem Sebastianum, inter aerarii Consiliarios'3 biennio post, retulit Ferdinandus, provincia simul secretarii, eidem demandata. Diu superstitem Sebastianum, filius Theodosius excepit, propagavitque Sirmi[p. 110.]ensium genus, in filios sex; quorum posteri superant hodieque, sedibus heic, alibive, positis. Feliciter! r) Nisi forte latronum fuerit asylum, aetate illa, haec istiusmodi lustra, habitantium. r) Lib. XVI. p. 278.10. ,J Vide, Operis huius nostri, Tom. I. p. 455. Gaudet, Syrmiensis haec familia, Iure Gladii, uti vocant nostri, quod ei ius, provinciali in comitio, editis publice tabulis, anno MDCCXXXV. Calendis Maii, Trentsinii recognitum adfirmatumque fuisse, ipsi vidimus. positio Rohd/sii: ratio molis. Haerediumfuit priscae gentis Szulyowszkio- rum: qua emortua Sebastiano Szirmensi donatur a Ferdinando I.: Sebastiani laudes: munus in aerario regio: posteri. 1 Istvánffy 1622. p. 278. Sulimano 2 pro adduxerat Istvánffy 1622.1. c. &Francisc. Getteius, totidem sub signis adduxerant 3 corr. ex MDCLVII. sec. ms. B