Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Trentsiniensis

224 COM. TRENTSINIENSIS PARS SPECIALIS MEMBR. I. SECT. I. Balassa, qui contra aequitatem, et ipsum ius naturae, sororem matris suae carnalem, et fra­trem quoque suum carnalem, captivavit, omnibusque bonis, tam mobilibus, quam immobili­bus, privavit; illis omnia bona ablata, tam mobilia, quam immobilia, statim restituat: quod nisi fecerit, citetur, per spoliatos actores, in proxime futuram diaetam, et iudices regni ordinarii, [p. 102.] defacto, extraordinarie, caussam hanc adsumant;l revideant, et iuxta decreta regni, di- iudicent. Quae lis, quemadmodum diremta sit, non reperio, nisi quod Comitiorum2 anni MDCVIII. decretumm) duodecimum illum, pacificationis Viennensis, cum reliquis, articu­lum, ante inaugurationem regis, penitus exsequendum esse voluerit. Sigismundus interim, non exspectato pacificationis edicto, sive sua sponte, aequitate motus, sive cohortatione inductus amicorum, Emericum et Sophiam Mérey, vinculis exsolutos, incolumes dimise­rat. Iterum Záwodszky:* Eodem anno MDCVI? mense Augusto (sub ipsum pacificationis Viennensis tempus)4 Magnificus Dominus Emericus Balassa, et Domina Sophia Mérey, e captivitate Beszterczensi5 sunt dimissi. Etiamne vero, sarcita damna? dubito. Reliqua viri fata, eodem loco, apud Záwodszkyum nJ ad annum MDCXVI. mensem Ianuarium, le­gas. Tandem, e captivitate Pisoniensi, in qua ultra triennium haeserat, anno MDCXIX. liberatus, refossum dicit Kazyus;" atque XIII. Septembris, Vág-Besztertzinum, redux, vix dum requieto animo, anno MDCXXIII. mense Februario, vitam, cum morte, commutat. Enimvero, redux ex custodia, cum aegre, annum requievisset, occasione, ex Bethleniano tumultu, more suo, captata, vicinos iterum ad[p. 103.]flictare coepit; eo forte non cul­pandus, quod Ferdinandi partes, adversus seditiosos tutari susciperet. Hanc ei laudem, Franciscus Kazy,o) circumposuit: Sigismundus Balassa, quo faciliorem in gratiam Ferdinandi reditum haberet, in arcem suam Vagh-Beszterczensem se recepit, et Bethlenianis, hostem se praebuit. Plures nobiles viros (nam horum in primis odio flagrare semper fuit so- XiWxf factioni adhuc adhaerentes, sui quam maxime securos, intercepit, ac7 in arctam custodiam tradidit. Monitus ab Emerico Thurzone; ut cogitaret, nondum prolapsas esse res Bethlenii; ad exitum respiceret, sibique interea temperaret: a proposito non discessit; immo,8 ardentius dein­de coepta promovit. Ergo, non modo non sustentavit arx Vdgh-Beszterczensis, novas res, a Bethlenio commotas; sed retundebat etiam: praeclaro quidem Balassae instituto, si tam id, ad patriae utilitatem atque regis maiestatem tutandam adtinuisset, quam erat, in vicino­rum cladem destinatum. Sed enim: Caussae detur egregiae locus. p,) m-) Ante coronationem Art. XVII.9 Adde, anni MDCIX. Art. Lili. Anni MDCXIII. Art. II. In citato Adparatu nostro, ad Historiam Hungáriáé, Decad. I. Monum. VIII. oJ Historiae Regni Hung. Lib. III. p. 191. ad annum MDCXXI. p) Seneca, in Medea, Act. II. v. 202. 1 CJH 1696. III. p. 115. assumant 2 corr. ex Comitii 3 add. a Belio 4 sub... tempus add. a Belio 5 ZÁ- VODSZKY1743. p. 363. Bezterczensi 6 nam... solitus a Belio sunt inserta. 7 intercepit ac add. sec. Kazy 1737'' p. 191. 8 Kazy 1. c. imo 9 corn ex XVI. sec. Novellae 1698. p. 7. Vide Závodszky 1743. p. jój. Vide Kazy i737“/>. /55. „refossoque e carcere Sigismundo Balassa" Articulos hos vide Novellae 1698. pp. y, 28-29, 42. **** r rí Vide Závodszky 1743. p. jyi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom