Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Trentsiniensis

DE ARCIBUS PROC. SUPERIOR. ARCES HRISCHOW, LIETAWA 225 §. III. Successere igitur, in arcis possessionem, Balassii, Emerico III. partim, partim Sigismundo III. de quibus nunc diximus, geniti. Atque retinuissent eam sane perpetuo, nisi conna­ta Emerico IV. prioris illius filio, mobilitas, et rerum novarum studium, arcis non mi­nus, quam [p. 104.] ditionis universae partem mediam, e manibus elisisset. Ergo, bifa­riam nunc possidetur, tenentque, veterrimo suo iure, partem alteram, Balassii; alteram Comites Szapárii, regum benignitate, sibi adfirmatam. Habet vero bipartita ditio, op­pida: Podmarinum et Beszterczinum; Vicos: Rassow, Drienowe, Plewnjk, Vrtizér, Vágh- Tepla, Záskalie, Kosztelecz, Wrch-Teplá, Podmanin, Práznow, Precsin, Lednicze, Facskow, Podhradie, Orlowe, Milochow, Nagy-Udicza, Proszno, Hatné, Kliestina, Marikowa, Sebas- tianowa, Podwazie, Schawnik et Hwoznicza. Dissidet arx Vágh-Besztercze, Trentsinio, milliaribus quatuor, amne adverso. VI .Arcis Hrischow nidus Moles fuit, arce Byttschensi, si non vetustior, saltem ei coaeva. Eduxerat eam in praerupta rupe, Iohannes Kilian, ditionis tunc Byttschensis procurator, a patria sua Hrischow, adpel- latam. Venit postea in potestatem optimatum Lekár, atque his exstinctis, adoptionis iure, Thurzonum facta est; haud tamen, sicuti relatum accepimus, sine exstanti crimine, et quod eo procuratum fuit, eventu funesto. Vidua nimirum, e Lekariis, ultimi, suapte- ne? an suasione aliorum, Franciscum Thurzonem, antea Nitriensem episcopum, maritum postea, in filium adoptaverat, ea perlata lege, uti mortua se, arx sua esset. Acceptavit conditionem Franciscus, securam[p. 105.]que esse iussit feminam. At dum ea, praeter eius opinionem vivit diutius, morae pertesus, arcem, suo, usurus iure, nec quidquam reclamante Lekariana, occupat, repetitam semel iterumque, domestico praesidio mu­nit, feminae indignatione iusta ea et tempestiva, pulchre derisa. Tunc vero illa, non tam Thurzoni: quippe quem nequivit odisse, quam arci ipsi, durissima quaeque imprecatur. Qua re factum aiunt, ut spectris, et horum illusionibus, arx infesta fieret, ad eum mo­dum, ut ne ab audacissimis quibusvis coli, sine noxa, potuerit. Ergo, infamem, his malis, arcem, Thurzoniani, deserunt, consulto, et vastitati permittunt; dum perpluentibus te­ctis, elui fornices, dehiscereque, coeperunt. Percrebruit interim, fama, inesse arci thesau­ros, in imis substructionum concamerationibus, reconditos, quos dum eruere conantur, clancularii suffossores, arci duraturae longius, ruinas accelerant. Sunt, qui adfirment, hodiedum, ob spectrorum ea terriculamenta, inaccessum esse arcis rudus. Sit fides penes auctores, qui pascuntur fabulis. Quam ob caussam, parte haereaitatis altera, exciderint: quam Comites Szapárii tenent: vici, ad arcis ditionem accensi. arcis origines et fata: oneratur imprecatione, fitque spectrorum lustrum, postea rudus. VII. Arx Lietawa §.I. Arduae positionis, et petroso monti inaedificata, arx est. Aetatem, aut, quibus posita fue­rit conditoribus, nemo facile, nisi diplomata suppetant, explicaverit, [p. 106.] Tempora profecto, Stiborii, ad quae nonnulli origines eius, nihil dubitant referre, antegressam Lictavae situs:

Next

/
Oldalképek
Tartalom