Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

MEMB. I. SECT. E DE ARCE PROCES. INFER. ARVA 111 §.XXI. Nascendi ordine, Iohannes III. excepit STA[p. 98.]nislaum. Fuit nimirum, ultimoge- nitus Iohannis Cracoviensis, tantarum opum vir, ut Ducatum Olaviensem apud Si/esios, repraesentato aere, a Carolo I. Münsterbergensi, et Olsnensi Duce, anno MDXVII. die, qui Maximiliani Confessoris feriambJ excepit, emisse potuerit. Septem annis ditio­ne ea perfruitus est Iohannes, dum, sive refractaria subditorum obstinatione, sive in­vidia vicinorum, sive, quod non redderet Ducatus, impensarum sortem, permotus, eun­dem Friderico II. Duci Lignicensi, anno MDXXIV.’ pari, quo emerat, iure pretio­que, vendidit. Ne vero, nihil possideret in Silesia, quam amore fratris Wratislaviensis, coeperat incolere, utque vicinus esset fratrum alteri, Stanislao Olomucensi, oppidum Plesnense, cum universa ditione, redemit, indeque Plesnae Dominus adpellari voluit, quae demum dominatio, post fata Iohannis, anno MDXLII. a Balthazare Promnitzio, epi­scopo Wratislaviensi0^ redemta, hodieque in Comitum, eius nominis, ditione est. In ta­bulis, quibus perscribebantur emtionis ac venditionis conditiones, praeter avitos titulos, Iohannes Thurzo de Bethlenfalva, Supremus Camerae Cremnitziensis Comes, et rei [p. 99.] per Hungáriám metallicae administrator vocatur. Fallor? annon fratrem Georgium, fato maturiore functum, in eius muneris procuratione exceperit Iohannes} Quia enim pri­vatim, et auctitandae rei familiaris caussa, scrupulosiore diligentia, metalla, longa retro aetate, excolebant Thurzones, ut sint, qui credant, eorum unice caussa habitatum venis­se in Hungáriám; scientissimi semper artis metallurgicae habiti sunt; atque, ea propter idonei, quibus, cura metallorum totius regionis, crederetur. Emortualem Iohannis an­num MDLVIII. fuisse certum est; diem nusquam reperio: epitaphium Leutschoviae, dabimus." Denique, silenda haud est, Catharina,2 quinque fratrum quos memoravi­mus, soror, unica, item, Iohannis Cracoviensis, filia. Nupsit ea, Raymundo Fuggaro3 L. B. in Kirchberget Veisenborn, fuitque tredecim liberorum; nempe, sex filiorum: lacobi, Iohannis lacobi, Christophori, Georgii, Ulrici, Raymundi; filiarum septem, Reginae I, Reginae II, Sybillae, Veronicae, Susannae, Barbarae atque Ursulae, foecunda mater. Et ex filiis quidem, Iohannes Iacobus, heros magnificus, et Georgius II. genus Fuggarorum, propagavere, sicuti est in Chronico Constantiensi. dd Ad cuius mentionem, non possumus non, cum illustri [p. 100.] Fuggarorum genti, tum docto lectori, pudendum errorem, bd Sic habent tabulae Olsnae signatae. cd Vide Lucae p. 799. et Iohannis Sinapii, Curiositatum Silesiac. Parte I. p. 977. seqq. quem et ipsi nos consuluimus: denique Hennelium, Cap. VIII. p. 136. nota a.). d,) Tomo III. Scriptorum Rerum German. Iohannis Pistorii, edit. Struvianae Ratisbonae, Anno MDCCXXVI. fol. p. 778. initio. 1 corr. ex Iohannis 2 unica tamquam supervacua (in linea sequenti denuo descripta) del. a nobis 3 sic correximus ex MDXXIL; praeterquam enim, quod apud Sinapium, quo hic Belius usus est, annus MDXXIV. reperitur (Ginapius 1720. p. 979.), etiam Belius septem annis Iohannem ducatum illum anno 1517. emptum possedisse asserit. Vide Bél 1723. p. 89. (vide notam **** in p. 104., et notam *** in p. 105.) In epitaphio etiam dies quo loannes mortuus erat visitur: „die 29. Martii". Vide Ludiková-Mikó-Pálffy 2006. pp. 349-350. quod autem Bellum, sive eum qui epitaphium Belio denotaverat, praeteriisse videtur. Iohannis III. nativitas et opes: fuit Plesnae Dominus: eius tituli et munia: annus emortualis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom