Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
112 Iunioris lineae, ex Theophilo propagines: Iohannes claudus, et Sigismundus: Iohannisfilii: Georgius IV. qui et senior: Franciscus, ex episcopo Nit- riensi maritus: eius munera, et opes: coniuges: quem in tabula Fuggarorum genealogica, adnotavimus, cum cura indicare. Ita enim, coniugis Raymundi, quem nunc laudavimus, mentionem habet tabulae illius conditor:’ Catharina, filia Iohannis1 Thurzonis2 a Bethlehem, fatua, Ungari Baronisfilia. Quis ferat, cognomen, cum insigni totius gentis, quae ex Catharina prognata est, iniuria con- iunctum? Nempe, ignoratione linguae Hungaricae, ex unico vici, Bethlemfalva, vocabulo, duo, eaque interstincta commate procudit miser, quorum posterius, falva ita corrupit, ut elemento /, in t commutato, fatua, inde confieret. Est vero, Bethlemfalva, tantundem ore Hungarico, ac si Germanice diceres: Bethlems-Dorff; cum, falva, seu falu, lingua nostra, vicum significet, quod quidem advertisse, et nostra interfuit, et eorum, quos, fatuus ille error, poterat offendisse. COMITATUS ARVENSIS PARS SPECIALIS §.XXII. Et hucusque quidem, Linea, quam vocant Senior fuit; Iunior nunc, explicanda est, quam ex Georgio I. Thurzone, medius natu filius, Theophilus, in quintam usque generationem propagavit. Duos huic filios, non tabula tantum genealogica, quam supra laudavimus; sed diplomata etiam, et, schaedae familiae, adscribunt: Iohannes [p. 101.] IV. cognomento Claudum, credo, a corporis vitio, ita dictum; Sigismundumc) duorum episcopatuum, in quibus resedit, tiara, pedoque, insignem. Nam, primo quidem Nitriensi Ecclesiae cum laude moderabatur, inde, ab anno MDVI. dum illinc, Wladislai beneficio, anno MDXIV. ad sedem Varadiensem translocaretur. Valedixit rebus humanis, biennio post, hoc est, anno MDXVI. Iohannes interim, Claudus, pulchre genus propagavit. Doleas, non expressisse tabulas, uxoris nomen. Suscepit autem, filios duos, Georgium IV. puta, et Franciscum I. Non habeo dicere, coelibemne vitam exegerit, Georgius IV. an matrimonio usus fuerit sterili: genus profecto propagavisse, neque tabularum genealogicarum indicio, neque monumentis aliis, possis definire. Quidquid eius sit, morte praeventus ante est, quam relinqueret successorem, opimae haeredi- tatis. Quae res in caussa fuit, ut frater suus Franciscus I. ex Transilvanensi, episcopus Nitriensis, sacra ea dignitate, se abdicarit, nempe, ut, et avitis ditionibus potiretur, neque pateretur genus suum intercidere. Adhuc, tiaram Nitriensem gerebat, cum ab Ferdinando I. sub annum MDXLIX. Camerae Hungaricae praefectus, crearetur, qua ille dignitate, [p. 102.] magna regis adprobatione, toto octennio, perfunctus est. Adiit, eximiam haereditatis eius partem, quam Alexius, inter filias, et patrueles, testamento fuerat partitus. In his, arces fuisse perhibentur, Nitria, cum episcopatus ditione, Liethava, et Bitsche. Certe, suis de rege, et patria bene meritis, eo induxit Ferdinandum, ut eum, Arvam, uxoris iure indeptum, Supremum Comitem eiusdem provinciae, nihil du- bitarit creare. Matrimonium ei geminum obtigit; alterum, cum Barbara, Nicolai Kosztka de Zedlecz; alterum, cum Catharina, Nicolai Zrinii filia: ex qua posteriore nati ei sunt ^ Diximus de eo, in Historia Comitatus Nitriensis, Parte Spec. Membr. I. Sect. I. §. V. 1 Chronicon 1726. p. 778. Joannis 2 Chronicon 1726. 1. c. Tursonis Tabulam illam genealogicam vide in Chronicon 1726. p. y/8. Vide Bél i735-i749(?) IV. p. jm