Studia professoris-professor studiorum Tanulmányok Érszegi Géza hatvanadik születésnapjára (Budapest, 2005)

Kubinyi András: Politikai vitakultúra a Mohács előtti Magyarországon

POLITIKAI VITAKULTÚRA A MOHÁCS ELŐTTI MAGYARORSZÁGON 191 FÜGGELÉK BÁCSI FERENC LEVELE A HATVANI GYŰLÉSEN ÖSSZEGYŰLT NEMESEKHEZ (1525)115 Egregiis et prestantibus viris universis nobilibus huius inclyti regni Hungarie in conventu de Athwan agentibus, dominis et fratribus colendissimis. Franciscus Bachy salutem. Egregii et prestantes viri. Unus ego et minimus ex numero et multitudine vestra, cum neque sim ea dicendi copia, ut palam hic atque publice valeam disserere, neque id per varias occupaciones edam si maxime vellem, possim facere, decrevi per litteras pauca quedam vobiscum de communi patrie com­modo atque utilitate agere, animique mei erga vos affectum, qui tanti, tamquam salutaris incepti authores estis, in hoc conventu vestro testatum relinquere. Non, quod ista, que dicturus sum et his longe plura nota vobis esse dubitum, et omnia sicuti prudentes viros decet currum rexisse non existimem, quaque radoné tan­tam rem aggressi sitis, bene perpendisse atque considerasse non sciam, sed ignoscatis velim, timeo ne vos a bono incepto transversos agant quorundam per­verse libidines atque inexplebiles cupiditates, similisque sit et huius ipsius sicu­ti sunt et aliarum tot retroannis actarum congregacionum vestrarum exitus. Cogit me preterea et illa existimacio, quam de te, Stephane Werbeczy, unus­quisque conceptum habet, ne tui, qui in hac re precipuus es, maiorem risum preterito excites, simul et illa communis atque eadem patrie calamitas, in quam vestra ignavia et potentum malignitate incidimus, considerate per deum atque hominum fidem ea dumtaxat, que annis adhuc triginta in hoc regno acta sunt, quid consultastis, cuius aliquis aspectus apparuerit, quocies frustra convenistis, quanta largicio per potentes, que corruptele inter vos exercitata est, qui risus de vobis, que fabule exorte, quanta diminucio in republica vestra facta, quante opes, aut asportate per exteras naciones, aut per contumeliam vestram inutiliter absumpte, quot arces nobilissime, quot civitates impune et per secordiam in dicionem vel infidelium, vel vestrorum inimicorum redacte, quanta vectigalia publica vel suppressa, vel in privatos quorumdam usus converrsa, quot fide­lissime anime vestri fratres corpora sint mancipia facta, que omnia cui si recta iudicabitis, si non vestre fidei et potentum sceleribus atque cupiditatibus erunt imputanda. Erarium regium exhaustum est, auctoritas regia nulla, proventus publice defensionis inter paucos divisi, patria vestra principum avaricia pene hostibus vendita, et ne nunc quidem exsurgitis, ut vos, liberosque vestros in libertatem vindicetis, et eos horretis, quibus si viri essetis, vos horrori esse dece­ret, a multis annis tot nostrorum magnatum flagicia tacti tulistis. Erat enim qua radoné id faciebatis, nam nondum tot nobilissima propugnacula imperii vestri perierant, sed nunc cum videatis nihil vobis preter miseram ac calami­115 A forrás folyamatosan írt szöveg, bekezdésekre én osztottam. A közlésnél a forrás írása alapján „t” helyett „c” betűt használtam.

Next

/
Oldalképek
Tartalom