Studia professoris-professor studiorum Tanulmányok Érszegi Géza hatvanadik születésnapjára (Budapest, 2005)

Kubinyi András: Politikai vitakultúra a Mohács előtti Magyarországon

192 KUBINYI ANDRAS tosam vitám periculique atque timoris plenam reliquii esse, eciam feretis. Homi­nes obscuro loco nati dominorum suorum iniqua imperia non tollerunt, vos ex nobili sanguine orti atque in libertate educati tam scelerata paucorum servicia tollerabitis. Illud, quod a deo immortali optastis, quod in votis habuistis, que animum jamdudum intendistis, in hoc ipso conventu vobis est oblatum. Utinam bona occasione temporibus patrie tam necessariis tamque calamitosis, vos per animas, per liberos vestros oro atque obtestor, quod in rege vestro accusetis, nihil est. Omnis enim principatus a deo datur. Si boni sunt principes, grade sunt deo referende, sin mali, sceleribus nostris imputemus, qui meliorem non meruere- mus. Illi sunt, illi puniendi, qui optimi regis simplicissimum indole in nostrum et patrie nostre perniciem sunt abuti. Et qui sunt hii, qui vos ad has angustias redegerunt, homines flagicio- sissimi ingenti avaricia, quibus fides, decus, pietas, honesta atque inhonesta questui sunt, luce meridiana clariora sunt, scelera omnium optime videtis, quid unus quisque eorum mereatur. Et adhuc heretis, quid vobis agendum sit. Est ne melius in eo servitutis iugo, in quo tot annos vexati estis, semper manere, quam ad libertatem, ad decus, ad gloriam, cum optima nunc vobis oblata sit occasio, animum vestrum excitare. Maiores vestri pro hac patria, quam vobis armis et fortitudine suapeperere, cum fortissimis nacionibus signis collatis pugnare non timuerunt, vos cum aliquot ignavis et sceleratis epulonibus, cum scortatoribus et scurris, qui eandem ipsam patriam vestram perditum eunt, contendere dubi­tatis. Estis iam derisui et ludibrio, non exteris solum nacionibus, sed eciam illis ipsis principibus vestris, qui vobiscum et paciencia vestra tamquam instru­menta ad vicia sua abutantur. Vos stultos, vos pervicos, vos bene sermentes (?), hoc est proditores vocant, vos denique eos esse iudicant, qui non uxores, non liberos, non proprium salutem, non patriam, sed eciam ipsum deum immorta­lem, qui pro sceleribus vestris passus est, pro lucro et pecunia vendere sitis (?) parati, incedunt (?) per ora vestra ronchis, chachinis, illusionibus vos pro­sequuntur, et cur non merito, quos tocies frustra habuerunt, quorum conatus exigua lucri spe deluserunt. In quibus quid preter inanes clamores et frivolas minas hactenus unquam experti sunt, vident, quid petatis, quo animum intendatis, semet conatus vestros utiles patrie et sibi fore non ignorant, sed quid agant, nesciunt, obcecata sunt et obdurata corda eorum in saciabili cupiditate malunt omnia, quam bene vivere, malunt vos loco hostium habere et sanguinem vestrum, si licuerit, exhaurire, quam solitam suam rapinam aliqua in parte diminuere. Abducta sunt in perniciem vestram duo peditum millia, munit quoque quisque arces, imponuntur commeatus et tormenta bellica omnis generis, non quidem ad salutem patrie conservandam, sed ad perpetuum servitutis jugum cervicibus vestris imponendum. Quis est ex vobis, qui liberam vocem audeat emittere, qui furta, rapina, turpia facinore potentum palam predicare, que ta­metsi luce, ut dixi, omnibus sunt clariora. Vos tamen clamatis et vociferatis suppressis sceleratorum nominibus, et adhuc vita vestra non caret insidiis, non si hiscere quitquam audetis assiduis periculis. Cur Stephanus Bardy, cur Jaco­bus Banffy, viri et propugnatores vestri fortissimi, cur Ladislaus Laky, nisi quod iuste et libere locuti sunt morte crudelissima a vestris principibus sunt

Next

/
Oldalképek
Tartalom