Brodarics-emlékkönyv. Egy különleges pártváltás a mohácsi csata után (Budapest, 2011)
III. Brodarics István szerémi püspök búcsúlevele I. Ferdinánd királyhoz (1527. március 18., Dévény)
3. A levél latin szövege fuerit, quod érit totius Christianitatis de se iudicium? Quid dicunt illi, t]ui istas etiam alias infinitas sanguinis Christiani effusiones merito exsecrantur? Satis iám Christiani sanguinis a Christianis inter Christianos, Christianissimc Rex, per tot annos in Italia est fusum et assidue funditur. Hungária verő et prioribus annis et maximé anno superiorc a Turds satis calamitatis accepit. Si afflictac per Turcos addetur afflictio etiam per amicos, o illám vere omnibus regnis et provinciis, c]uae unquam a condito őrbe infelices fuerunt, longc infeliciorem, mihi profccto certum est, quaecunque sors pátriám manet, cam cum patria sustinere, quemcunque ei vei hostcm vei amicum fortuna dederit. Maiestati Vestrae hac una re excepta semper rebus in omnibus, ut domino et principi omnium benignissimo libentissimo animo serviturus, memorque perpetuo futurus illius in me gratiae, et si quae mecum de rebus Vestrae Maiestatis sunt communicata, in arcano pectoris semper fidelissime conservaturus. Quae et ipsa, supplico, recordari velit me ut Vestrae Maiestati ac per earn patriae prodesse et servirc possem, múlta commoda, quae mihi in patria, si Vestram Maiestatem secutus non fuissem, obvenire poterant, et inter alia amplissimum magistratum neglexisse, atque illud etiam esse passum, ut is magistratus,2" qui nunquam ex ordine ecclesiastico exierat, per meam, ut intclligo, absentiam ad manus secularium deveniret. Supplico Vestrae Maiestati humillime, dignetur me ob causas supradictas non solum excusatum, seel etiam in gratia sua habere, cui nihil in vita molestius accidissc certo sibi persuadeat, ejuam quod non possim salva conscientia, salva libertate patriae, salva verő honestate ea obsequia praestare Vestrae Maiestati, quae a me fortasse desideraret. Seel Deo magis et patriae scio esse oboediendum, quam cuiquam mortalium. Vestram Maiestatem Deus ( )ptimus Maximus semper sanam ac felicissimam conservet. In cuius gratiam servitutem meam humillime commend». Ex Deven, XVIII. Mártii 1527. Eiusdcm Vestrae Maiestatis Sacratissimac [Kívül a címzés:] Ad manus Sacrae Rcgiae Maiestatis, domini mei gratiosissimi, Pragae. [Ugyanitt közel egykorú kézírással:] Excusatio Broderici, episcopi Sirmiensis alienationis suae a rege Ecrdinando. In qua indicit etiam ius electionis regni in regem liberum esse. humillimus servulus et capellanus Stephanus Brodericus episcopus Syrmiensis 2(1. |ános kiráh' a Berdinánd pártján álló Brodarics helvére 1526 novemberében Werbőczy Istvánt nevezte ki kancellárjává, aki tisztét Brodarics 1527. tavaszi átállása után is - egészen az uralkodó 1540. júliusi haláláig betöltötte.