Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1524

40 45 50 55 60 afferentur, utinam nullum nisi felicem ac faustum ex his regnis nostris nuntium dein­ceps Sua Sanctitas accipiat. Nos tamen rerum nostrarum conscii vehementer timemus, ne tristiorem et minus iucundum in dies sit acceptura, nisi re ipsa, et non verborum tantum liberalitate, cum eius Sanctitas, tum principes Christiani opem nobis fene maturaverint. [5.] Reverendissimum dominum cardinalem Campegium6 in Germania legatum tanta virtute atque auctoritate praeditum venire, qui de rebus quoque nostris agendi mandatum habeat, gaudemus non mediocriter, optamusque eiusdem adventum utilem rei publicae Christianae ac salutarem fore, ut pariter illam tabem et morbum pestilentis­simum Lutheranae haeresis, qua laborat Germania, tollere ac sanare, et illos principes ad arma in Tureos sumenda acrius et vehementius posset inflammare. Dedimus, ut mones, nostris oratoribus7 mandatum, cum ipso domino legato et archiduce Ferdi- nando ceterisque principibus nostro nomine de rebus necessariis consultandi atque etiam decernendi. [6.] Vix aliquid molestius hoc tempore audire possemus, quam pertinax et acerrimum adhuc bellum inter caesaream maiestatem et Christianissimum Gallorum regem durare et ad Mediolanum geri. Missus est per serenissimum fratrem nostrum archiducem dominus Andreas Burgo,8 vir prudens et ingeniosus multarumque remin peritissimus, ut caesari suadeat concordiam, per quem nos quoque agemus diligentissime, si quo modo ad pacem amplectendam posset adduci. [7.] Quod baro Siculus9 ad nos revertitur, libenter audimus, delectant enim nos eius viri humanitas, virtus et eruditio non vulgaris. De Turcomm conatibus deque pactis cum Sophi indutiis nos eadem intelleximus, quae tu ex Constantinopoli et Dalmatia in Urbem allata scribis esse,10 11 id quod ex binis litteris nostris Posonii datis iam pridem [te] agnovisse arbitramur. Vide igitur, quid tu cum tuo collega11 et oratore principis Ferdinandi possitis impetrare subsidii, pro quo studiose et enixe contendatis. [8.] Quamvis autem opinione omnium inter Tureos et Sophi confectae existimentur indutiae, si tamen Sanctissimo Domino Nostro videatur, nobis profecto non displicet, 39 iucundum: iucundam BAV Ottob. 40 tum: cum BAV Ottob. 44 eiusdem: eius BAV Ottob. 47 Tureos: Tureas BAV Ottob. 47 inflammare: inflammari BAV Ottob. 51 acerrimum: acerrime BA V Ottob. 52 Christianissimum: Christianorum BAV Ottob. 56 amplectendam: amplectere BAV Ottob. 57 revertitur: convertitur BAV Ottob. 63 Tureos: Tureas BAV Ottob. 63 existimentur: existimantur BAV Ottob. 64 displicet: displicat BAV Ottob. 6 Clement Vll sent Cardinal Lorenzo Campeggio (1474-1539) to the Nuremberg imperial assembly as his legate. His mandate included Hungarian matters. 7 Leaders of the Hungarian delegation to the imperial assembly in Nuremberg were János Gosztonyi and Ambrus Sárkány. 8 Andreas da Burgo 9 Pope Clement VII. appointed Baron Burgio Nuncio in Hungary on 22 January 1524. The Baron returned to Hungary from Rome. Compare: Magyarországi pápai követek jelentései 1524-1526. Budapest, 2001, XCV. 10 See the previous letter to Ferdinand. 11 Francesco Marsupino 92

Next

/
Oldalképek
Tartalom