Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1524
65 ut Hannibal Cyprius12 legationem suam exsequatur. Proderit enim fortasse nunc vel inposterum, si ille princeps de nostra voluntate fuerit factus certior. Poterit insuper omnia ad nos ex illis partibus explorata reportare, quod magno usui nobis ac toti Christianitati est futurum. [9.] Agas Sanctissimo Domino Nostro gratias, quod dominum Scardonenseml, cum 7o pecuniis, pulvere et commeatu ad succurrendum arci Clissiensi miserit,14 supplica- bisque eius Sanctitati, ne gravetur deinceps quoque illi praesertim loco providere, nam quod nos potuimus praestare, praestitimus et praestabimus omnia vel supra vires et facultates nostras. [10.] Significas te propediem venturum ac coram tuas expositurum necessitates, 75 quod hoc tempore citra magnum rerum nostrarum incommodum fieri non poterit. Nolumus itaque, ut ex Urbe antequam ab illa legatione absolutus et per nos revocatus fueris, revertaris. Nam quod ad tuos, et tui collegae sumptus attinet, thesaurario nostro mandavimus, ut mora omni posthabita per Fuccaros, quemadmodum Posonii nuper constitueramus, provideat. so Ludovicum Horreram,15 uti reverendissimum dominum cardinalem Sanctorum Quattuor Coronatorum16 optare significas, nos libenter et aequo animo dimisimus. Litteras vero in commendationem penitentiarii et alias, quas optasti, una cum praesentibus accipies.17 Datum Budae 8. die Martii 1524. 69 quod: qui BAV Oliob. 72 quod: quae BAV Ottoh. 70 post arci ms. BAV Ottoh. nostrae add. 80 Ludovicum ...accipies in editione Gerorgii Pray om. Hannibal of Cyprus. Ambassador of King Louis II in the Turkish court in 1523, commander of the papal mercenaries in the Battle of Mohács, captain of the Italian guards of Szapolyai in the early 1530s. See BrniLt-N Farkas, Erdély története /., Budapest, 2000, 23. Thomas Cmic (Negri), Bishop of Scardona. Concerning him. see the relevant note for the letter dated 15 December 1523. 14 Concerning Klissa, see the previous letter. 15 Ludovieus Horrera (?). No data has been found about him. Perhaps the form of the name is incorrect. 1,1 Lorenzo Pucci. 17 The enclosures mentioned did not survive. 93