Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1517

15 20 25 30 35 40 45 humani generis vulgum gloria et nominis amplitudine antecellere conantur, eorum duo genera esse videmus, aut enim rem militarem sequuntur, aut ab ipso aetatis principio bonarum artium studiis animum dedunt. Quae quidem duae res solae propemodum sunt, quae mirabile dictu est, quantum et ornamenti et emolumenti humano generi asserant, alterum enim, si bello quatimur, ex bello nobis victoriam, ac demum pacem parat, alterum in pace quietos nos ac legibus et iure aequabili viventes continet. Itaque haud temere ullum tam ferum, tam barbarum, tamque ab omni humano cultu alienum atque aborientem populum reperias, ubi non his geminis artibus summus sit semper honor habitus. Verum quod ad litteras attinet, quantum [...] splendoris et claritudinis, tantum etiam commodi et emolumenti facile inesse apparet. Nam si quis [...] perpen­diculum revocare voluerit et aequa lance metiri, procul dubio reperiet nobis parum profuisse ratione et intellectu a ceteris animantibus distinctos fuisset [...] divinationem vocamus, exculta atque elimata fuisset. Quid enim inter nos et cetera animalia [...] adminiculo et nobis et tam multiplices rerum cognitiones et Dei ipsius Optimi Maximi ac naturae omnium parentis abstrusissima arcana [...] monumentiore eo iam [...] pen­etratum, quo vim naturare, humanare, penetrare posse nemo unquam credidisset. Lit­terae igitur sunt et [...] omnium nationum absolutissimam [...] cognitionem tribuunt, litterae denique, quae [...] sempiternam, immensam, ineffabilem, incomprehensibilem [...] Quid igitur [...] elegantius? Quid laudabilius, quam in ea re vel mediocriter excel­lere, quae tantum rebus humanae omnibus antistiti et tantum divina humanaque omnia [...] Nosque, qui de benignitate ad hoc tam amplum atque excelsum regni fastigium sumus evecti, semper ab initio maximae curae habuimus, ut tam armorum quam lit­terarum studiosi praecipuis [...] et pari quodammodo atque aequali existimatione ac dignitate haberentur. Hac igitur de causa neque te praeterire libuit, quippe qui ab ipsis paene incunabulis omnem aetatem in hoc honestissimum [...] prima adhuc pueritia ad omnium artium altricem Italiam missisti [!], eam ibi per multos annos variis disciplinis operam impen­disti, ut adhuc adolescens et vir, dum pubertatem egressus4 non solum Graecis ac Latinis litteris non mediocriter eruditus habereris, sed etiam iuris pontificii eam peri­tiam consequeris, ut te nobilissima orbis terrarum gymnasia ea adhuc aetate eius disci­plinae insignibus et ornamentis dignum iudicarunt.5 Porro inde egressus non socordiae neque ignaviae animum dedisti, sed ne bonum otium inerti desidia [...] primum reve­rendissimi domini Thomae cardinalis Strigoniensis ac patriarchae Constantinopolitani6 etc. aulam es secutus, succedente deinde tempore in obsequia reverendissimi in Christo 22 claritudinis correxi ex: claritudine 4 The multitude of expressions denoting age, which show that Brodarics got to Italy at a very early age, provide the strongest proofs that his date ofbirth should be put around 1480 instead of 1470-71. More on this: Kasza Péter, Egy karrier hajnala... 1198-1202. 5 Brodarics first studied in Padua from around 1498-99, then, after his master Giovanni Calphumio died, he continued in Bologna with Filippo Beroaldo from 1503. Still, he obtained doctorate of canon law in Padua in 1505-1506. More on the chronology of Brodarics’ studies in Italy: Kasza Péter, Egy karrier hajnala... 1194-1198. 6 Tamás Bakócz, Archbishop of Esztergom, Patriarch of Constantinople. 55

Next

/
Oldalképek
Tartalom